useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCII
Signature: DCCXCII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1027
  
x
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimarii, et primo anno principatus domne gaitelgrime genetrice eius, gloriosi principes, mense iulius, decima indictione. Memoratorium factum a me radelghisi comes filius quondam adelferi, eo quod ante subscripti testes per bona conbenientia tradidit ad tenendum et gubernandum iohanni greci et molinator unum molinum meum pertinentem, quod abeo edificatum in flubio beteri; ideo ipso molinum conciatum et hedificatum cum mole nobe et cum omni ordine et pertinentia sua, et cum bocchale et canale, et cum husibus aquarum et coopertum bonum, quale modo perfectum macenant, cum due iscle mee pertinentem,in qua salicetum ibi sunt et abunt; una de ipse iscle est ibi in parte orientis, et ipsa halia est in parte occidentis, tali ordine, ut amodo et usque quadtuor anni conpleti ille et suos heredes ipso molinum sue potestatis tenere et dominare, et ipso molinum cotidie conciare, et custotire, et salbos facere, ut perfectum macenare possant, et quanta molitura exinde tollere et abere potuerit usque ipso constitutum, et prodem quod de ipse iscle tollere potuerit, totum illut sibi aberent, faciendum quod boluerit; tantum, si ortora in ipse iscle annualiter fecerit, cotidie exinde nos bisitare et dare, et per omnes kalendas de circuli anni usque ipso constitutum atducerent intus hec cibes ad domus mea ana tres, focacie bone facte et codte, et ille nobis adsegnare, quam et per omnis annum ille et suos heredes dare mihi meique heredibus censum alium exinde ana septem auri tari voni pesanti, ut per caput badant, faciendum quod boluerimus, ad conpleti ipsi quadtuor anni ille et suos heredes remidtere ad potestate mea et de meis heredibus integrum ipso molinum cum mole nobe et bone, et cum omnis ferraturiis suis, et omnis ad ipso molinum pertinentibus, et cum reditum bonum factum a super ipso molinum, et cum ambe ipse iscle cum salicetum et conciatum bonum, qualiter molinum ipsum perfectum die noctuque macenare possant, faciendum quod boluerimus. Unde per vona conbenientia guadia mihi ipse iohannes dedit, et mediatores mihi posui seipsum et grimoaldus molinator, qui retinet molinum iohanni bestarari per apposita nobis ad pignerandum omnis illorum causa legitimo et inlegitimo et persona de ipsum iohannes molinator; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum Constantini. Et hunc brebem scripsi ego ciciro notarius qui interfui. + Ego mirandus notarius me subscripsi + Ego grimoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.