useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCVI
Signature: DCCXCVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1028
  
x
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri guaimairi gloriosi principis, mense ianuarius, undecima indictione. Memoratorium factum a me petrus filio quondam ciceri, eo quod ante presentia ragemprandi iudici et alii subscripti idoneis hominibus coniunctus sum cum iaquintus clericus germano meus et auria nepote nostra, filia quondam ciceri, qui fuit germanum nostrum, et cum ipsa auria adesse ademari notarius advocator eius, propter ad dividendum inter nos terra cum casa favrita solarata de intus hanc salernitanam civitatem, que fuit ciceri genitori et abio nostro que commune abeo cum ipsum iaquintus clericus et cum ipsa auria, qui est per latitudo pedes decem et summisse unum, et per longitudo pedes biginti duo et summisse, qui da pars meridie coniuncta est ad muro et da pars septemtrionis coniuncta est ad anditum nostrum commune. Unde ipse iaquintus clericus dividit ipsa terra cum casa et fecit inde tres sortis; una in pars septemtrionis coniuncta ad ipso anditum, alia in pars meridie coniuncta ad ipso muro, tertia autem sorte fecit in medium inter ambo ipse sortis. Iste tres sortis .......... siant omni tempore ad equale mensuria, tantum omni tempore ambe ipse sortis, ipsa mediana et ipsa a pars septemtrionis deant ……….. a parte occidentis per latitudo in omni loco pedes duo et summisse, et per longitudo a completa ipsa sortione da meridie usque ipso anditum commune, qui est in parte septemtrionis, communiter amba ipsa andita inter nos homni tempore abendum a terra et usque ipso astracum. Et de super ipso astracum similiter fecit de ipsa casa alie tres sortis. Una in parte meridie coniuncta ad predicto muro, alia in medium, tertia vero in parte septemtrionis, et ista sorte a parte septemtrionis semper abead de ipso mineaneum tres pedes per latitudo et per longitudo, quantum ipso mineaneum coniunctum est ad ipsa sorte, et ipse tres sortis omni tempore ad equale mensuria siant, et quantum restad de ipso mineaneum in parte septemtrionis dimisimus illut pro anditum commune. Similiter et dimisit anditum a parte occidentis per ambo ipse sortis a completa ipsa sorte da meridie usque ipso anditum commune, quod per ipso mineaneum dimisit per latitudo alii duos pedes et summisse; amba ipsa andita per solarium et mineaneo commune siant inter nos omni tempore ascendendum et descendendum semper nos toti et nostris eredibus per ipsa scala, qui modo in ipso anditum posita est, et ipsa sortione a meridie abead superfluum vicem et pertinentia quod nos habemus in predicto muro, et, sicut diximus, ipso anditum siant a parte occidentis per ambo ipse sortionis a terra et usque ipso astracum, et per ipso astracum similiter alium talem anditum; et si necessum fuerit, ut sortis ipse in alium menbrum levate fuerit, alium talem anditum semper siant per ambo ipse sortis, que supra diximus, ab ipso anditum qui est a parte septemtrionis, et usque ipsa sortione qui est a parte meridie, omni tempore anditum ipsum inter nos et nostris eredibus communiter abeamus ad ingrediendum et regrediendum. Et semper aqua pluviale, que discurserit de tectum de ipsa sortione mediana, discurrant in parte occidentis, et ille qui ipsa sortione compreenserint, semper ponant et abeant canale in ipsa parte occidentis, ubi discurrant aqua ipsa iusta ratione, canalem ipsum super ipso anditum in altum positum et per longitudo canalem ipsum usque ad predictum anditum qui est a parte septemtrionis, et ipsa aqua semper cecidant in ipso anditum a parte septemtrionis: tota supradicta mensuria mensurata fuit ad talem pedem manum omini, quantum brebem istum in capite latus es pedem unum11Mensura huius chartae constat triginta et quinque centimetris.. Unde ego 1Mensura huius chartae constat triginta et quinque centimetris. iamdictus petrus prius conpreensit ipsa sortione mediana, qualiter superius illam fecit esse una sorte, et ipsa auria una cum ipso advocatorem suum conpreensit ipsa sorte a parte septemtrionis, qualiter superius dicta est, et ipsius iaquinti clerici remansit ipsa sorte da meridie, qualiter superius dicta est, et qualiter sortis ipse conpreensimus, sic pars partium illas per partes inter nos tradidimus, cum omnia intro se abentibus et omnibus ad se pertinentiis, et cum vice de ipsa andita, ad securiter et firmiter amodo et semper pars partium nos et nostris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, et unusquisque de sua sorte faciendum exinde omnia quod voluerit. Tatnum, si de ipse sortis per legem perdiderimus, unus alterum inde inter nos restauremus; tantum ego iamdictus petrus potestatem abeam tollere de ipso mineaneum qui est a pars septemtrionis, ipsa scala et ipse tabole de ipso mineanum. Unde in eo hordine per vona combenientia guadia mihi ipse iaquintus clericus et ipsa auria una cum predicto suum advocatorem dederunt, et mediatorem mihi posuerunt maio congnato meus filius quondam petri, et ipse petrus fuit filius sellicti clerici; et per ipsa guadia per partes obligaverunt se et suis eredibus omni tempore permanendum in suprascripta divisione, et per nullis modis querant illas removere aut contrare; et si taliter in suprascripta divisione omni tempore firmiter illis et illorum eredibus non permanserint et de suprascripta aliquid contradixerint, aut si super sortis ipse malo hordine ipse presunserit, vel removere quesierint illa pars qui ibidem permanere noluerint, componere obligaverunt se et suis filiis et eredibus mihi meique eredibus quinquaginta auri solidos constantinos et in suprascripta divisione omni tempore firmiter permaneamus nos et nostris eredibus, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfuit + Ego qui supra ragemprandus iudex + Ego iohannes notarius me subscripsi + Ego superius ademari notarius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.