Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCVII
Signature: DCCCVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1028
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimarii glorioso princeps, mense december, duodecima indictione. Ideo que hego gemma, que sum uxor leoni filii quondam corbi et filia iaquinti, una mecum esset ipse leo vir meus, venimus ante presentiam predicte gloriose potestatis et ostedimus unam cartulam, qualiter ipse iaquintus genitorem meum pro parte et vice meam donavit ipsius viri mei terra et casa sua intus hanc salernitanam civitatem a super porta sancti fortunati que dicitur elini, per ec finis et mensurie: a parte orientis fine de eredes petri, sicut modo parietem de fronte de casa eius discernit, et sicut vadit per oram de puteo qui ibi est: de super parte fine de eredes ipsius petri et de eredes pactignoni, sicut inde anditum communalis discernit: de alio latere ab occidente fine strectola que discernit a fine iohanni, qui maraldus vocavit filius gaidenardi, ubi sericidia cecidunt: de subter parte fine machenolfi qui fuit de nuceria, sicut modo parietem discernit, est inde per mensuriam erga ipsam finem pedes quindecim, et de super latitudo erga ipsum anditum communem pedes duodecim et per longitudo erga ipsa fine, que fuit ipsius iohanni qui maraldus vocavit, pedes viginti tres, et in alio latere erga ipsa fine ipsius petri, ubi ipsum puteum est, pedes alii viginti tres: totum mensuratum fuit ad talem pedem manum ominis, quantum cartula ipsa et ista in capite est lata11Mensura huius Chartae constat triginta et quinque centimetris., ad faciendum inde ego predicta gemma et meis eredibus omnia 1Mensura huius Chartae constat triginta et quinque centimetris. quod voluerimus. Et congruum est mihi predicta gemma tota et inclita ipsa terra cum casa per iamdictas fines et mensuras, et qualiter modo conciata et edificata est, unaque cum ipso viro meo et communiter illam venundare iohanni comiti filio quondam maraldi, cuius pertinentem est ipsam finem a parte occidentis et adiuncta est cum ipsa fine sua; propterea, ut diximus, venimus in sacro salernitano palatio ante presentiam supradicte gloriose potestatis, et coram illo adesset laidolfus comes, cui ipsa gloriosa potestas precepit esse iudicem inter nos, et fecimus illut notitiam ipsius iaquinti genitori meo et petri germani mei, qui sunt propinquiores parentes mei, et ab ipso iudicem et ab ipsis meis parentibus sum interrogata, ne aliquam violentiam paterem a quocumque ominem: in eorum presentia dixi, quia nullam pateor violentiam, nisi voluntatem meam ipsa terra cum casa dico benundare et ipsis parentes mei; et ipso iudex in anc cartulam manum posuerunt. Et ideo ego predicta gemma, consentientem mihi ipse vir meus, communiter benundedimus adque comfirmamus tivi predicto iohanni comiti totam et inclitam ipsam terram cum casa per supradictos fines et mensuras que a parte occidentis, ut diximus, est coniuncta ad ipsam finem tuaque iohanni comiti, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de via sua, et cum vice nostra de ipso andito, quod est a parte septemtrionis, ad securiter et firmiter amodo et semper tu predictus iohannes comes et tuis heredibus inclitam supradictam nostram vindictionem abendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum que volueritis. Et pro confirmandam et staviliscendam supradictam nostram vindictionem recepimus a te predicto iohanne comite statutum pretium auri solidi de tari voni quinquaginta, abentem per unumquemquem solidum tari quattuor in omnes deliverationes, sicut inter nos combenit: finitumque pretium ipsum aput nos ea ratione, per combenientiam guadia nos predicti vir et uxor communiter tivi dedimus, et fideiussorem tivi posuimus aldemarium filium quondam amati; et per ipsam guadiam obligamus nos et nostros filios et eredes amodo et semper defensandam tivi tuique eredibus totam et inclitam supradictam nostram vindictionem ab omnibus ominibus omnibusque partibus, cum vice de ipsa via et de ipso anditum; et quando tu predictus iohannes comes, vel tuos eredes, de suprascripta nostra vindictione per vos bolueritis esse auctores vel defensores, potestatem abeatis vice nostra in omnibus inde causare, et finem facere, qualiter bolueritis, cum omnibus moniminibus et rationibus que inde abere potueritis. Nam, quando nos vel nostros filios et eredes de supradicta nostra vindictione quesieritis abere auctores et defensores, nos autem, et nostri filii et eredes, illut tivi tuique eredibus defensemus, sicut superius legitur. Quod si etc. Statuta mulcta ducentorum auri solidorum Constantini. et taliter scribere rogavimus te ademari notarium, actum salerno. + Ego qui supra laidolfus comes + Ego myrandus notarius me subscripsi + Ego petrus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCVII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc807/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success