Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCVIII
Signature: DCCXCVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1028
x
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps filius domni guaimari, mense magius, undecima indictione. Ideoque ego iaquintus comes filius quondam gaidoni, sicut mihi congruum est, mea bona boluntate per anc cartulam ante subscripti nobilibus venumdedi adque ad semper abendum confirmabi tibi stefani filio quondam iohanni una pecia de terra mea bacua, quod abeo intus anc salernitanam cibitatem propinquo ecclesia sancti salbatori, quod mihi pertinentem est abere a pars alferada uxore mea, et est per ec finis et mensuria: a pars occidentis fine anditum incipiente da termite, quod ibidem fictum est, et aliquantum prebaricante ipso termite in parte septemtrionis usque alium anditum, qui est suptus ipsa ecclesia, et est secus ipso anditum da pars occidentis pedes decem et nobem et summisse et uncie tres: a meridie fine mea, inde sunt pedes biginti quinque et summisse: ab orientis sunt pedes decem et nobem minus uncie due: a septemtrionis fine ipso anditum qui suptus ipsa ecclesia ducit, inde sunt pedes biginti quinque et summisse: tota supradicta mensuria mensurata fuit ad talem pedem manum homini, quantum ista cartula in capite lata est pedem unum11Mensura huius chartae constat triginta et tribus centimetris.. Ec bero terra 1Mensura huius chartae constat triginta et tribus centimetris. per supradicte finis et mensurie inclita illam tibi iamdicto stefani benumdedit, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus stefanus et tuos eredes inclita supradicta mea bindictio abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi quod bolueritis, asque omni mea vel de meis eredibus contrarietatem vel requisitionem; unde pro confirmandam et stabiliscendam vobis anc mea bindictio, nuc a presentis recepi a te iamdicto stefano emtore meum statutum pretium, i sunt auri solidi de tari boni numerum biginti quinque ana quatuor tari boni per solidum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia ego supradictus iaquintus guadia tibi iamdicto stefani dedi, et mediatorem tibi posuit petrus comes nepotem meum filius quondam areghisi; et per ipsa guadia obligo me et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta mea bindictio cum bice de ipsa handita usque in bia publica a pars ipsius uxori mee et da omnes omines omnique partibus; quando autem tu et tuis eredibus de supradicta mea bindictione per vos ipsis bolueritis esset autorem et defensore, potestatem abeatis vice nostra, cum ista cartula et cum quale alia ratione que inde abere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis; nam, quando me et meos eredes inde quesieritis exinde abere auctorem et defensore, ego autem et meos eredes illum vobis defensemus, sicut superius legitur; et si taliter omnia suprascripta tibi tuique eredibus vobis non adimpleberimus et aliquit de quantum superius legitur, remobere aut contrare quesierimus, aut si quodcumque caustationes inde vobis preposuerimus, per ipsa guadia per bona combenientia componere obligo me et meos eredes tibi iamdicto stefani tuique eredibus quinquaginta auri solidos constantinos et omnia suprascripta vobis adimpleamus, et questio et causatio nostra sint exinde tacita et bacua. verumtamen memoramus et ab ipsa pars meridie que posuit fine mea, tantum ibidem mihi remansit da facie de parietem de casa de eredes adelferi et usque in supradicta bindictione in omni locum pedes tres ad supradictum pedem, et da ipsi tres pedes in super illum vobis benumdedi usque ipso anditum, qui est suptus ipsa ecclesia per supradicta guadia et obligata pena, et da isti tres pedes, sicut dictum est, in super in pars septemtrionis usque ad ipso anditum qui est suptus ipsa ecclesia tibi iamdicto stefani illum benumdedi per supradicta mensuria, qualiter superius legitur, per supradicta guadia et obbligata pena, et ut cartula ista in aliis modis non siant trasmutata, due per uno tinore inde scripte sunt, ista quod tibi iamdicto stefani inde emisit, et alia tale inde retineo ad mea potestatem, et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius, actum salerno. + Ego grimoalt + Ego Petrus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc798/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success