Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCIX
Signature: DCCCIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1029
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimari, gloriosi principibus, mense ianuarius, duodecima indictione. Memoratorium factu a me musandus dei gratia abbas monasterii sancte sufie, qui situm est intus hanc salernitanam civitatem qui fuit pertinentem cuidam guaiferi filio idem guaiferi comitis, eo quod ante subscripti testes, una mecum adesset petrus adbocator ipsius monasterii, tradidi guisoni filio rusandi et liotardi filio mari de locum nuceria de due pecie de terra, cum arbustis viiatis de ipso locum nuceria pertinentem ipsius monasterii: una de ipse pecie est propinquo ad gorga lupeni, et ipsa halia dicitur ad arenola subtus ipso castello per finis et mensuras; ipsa pecia qui dicitur ad gorga lupeni, est a parte orientis fine predicti monasterii, inde sunt passi sexaginta duo minus guvitum: a pars septemtrionis similiter finem ipsius monasterii, inde passi quadraginta tres; a parte occidentis fine via, inde passi septuaginta duo: a meridie fine predicti monasterii, inde passi tres; ipsa halia pecia qui dicitur ad arenola: ha parte orientis fine predicti monasterii, inde passi septuaginta duo: a parte septemtrionis fine predicti monasterii, inde passi tredecim: ab occidentem similiter fine ipsius monasterii, inde passi quadraginta duo: a parte fine via, inde sunt passi decem et octo, totum mensuratum ad iusto passum hominum; ideo, ut diximus, de ambe supradicte pecie de terra per supradictas fines et mensuras tradidi exinde vobis illut quod in ipso monasterio exinde pertinet, in tali ordine ……. tradidit, ut amodo et semper, nato nascentes, ad vestra et de vestris eredibus sint potestatem illut tenendum, et fovee et omnis sue utilitatis ibidem faciendum, et per annum suo tempore totum ipsum arbustum de ambe supradicte pecie quod illorum tradidit, per annum suo tempore de super et de subtus laborare et cultare et propaginare, et ubi meruerit, arbores et vites ibidem plantare et surgere, et ubi meruerint, illut cludere et semper illut clusum avere, et sic per annum suo tempore illut laborare, ut per omnis omnum bonum laboratum pareat, quatenus in melius proficiant et non dispereant, et salbum illut abeant, et per annum de vindemie faciant illis me scire vel pars ipsius monasterii, ut missum nostrum illuc dirigant, et illis arbustum ipsum suo tempore vindemiare, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum inter nos dividamus per medietatem: pars ipsius monasterii tollant inde medietatem, et illis medietatem; et ipsa medietate de ipso vinum predicti monasterii illis per omnis annum portare deveant salbos usque ad cellarium ipsius monasterii de ipso locum quod ibi avet, et mittant illum salbum in organea predicti monasterii, quod ibidem ad illis adsingnaverimus, hita ut per omnis annum illis deant ad ipso cellarium per ratione circla, unde se conciare deveant ipsa organea, ubi ipso vinum illis mittere deveant; ipsum missum predicti monasterii, dum pro ipse vindemie ibidem steterit, illis notrire secundum illorum possivilitate, et palmentateca illis nobis deant, sicut consuetudo est. De qua in ipsa rebus illis seminaverit, deant illis inde ad pars predicti monasterii terraticum iusta consuetudo de ipso locum: preter, quale tempore rebus ipsa in supradicta ratione illis vel illorum eredes tenere et laborare noluerit, inclita supradicta traditione bona laborata et cultata, et ubi meruerit, clusa remittant ad potestatem ipsius monasterii, faciendum inde quod boluerit. De qua per comvenientia guadia nobis ipsi guiso et liotardum dederunt, et mediatorem nobis posuerunt maraldus germanu ipsius liotardum; et per ipsa guadia obligaverunt se et illorum eredibus, ut si taliter omnia suprascripta in predicta ratione ad pars predicti monasterii non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, per comvenientia componere obligaverunt se et illorum eredibus in pars predicti monasterii biginti auri solidi constantini. Hec omnia suprascripta fecit ipse iamdictus liotardus per absolutione et bolumtate ipsius genitori suo. Et hunc brebem scripsi ego ademari notarius + Ego smaracdus notarius me subscripsi + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc809/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success