useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXIV
Signature: DCCCXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1029
  
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimarii, gloriosi principibus, mense februarius, duodecima indictione. Memoratorium factu a me musandus monachus et abbas monasterii sancte sofie, qui situm est intus hanc salernitanam civitate, qui fuit pertinente guaiferi filio idem guaiferi comiti, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit andree molinator unum molinum, qui edificatum est in fluvio lirino, in quo sunt alia dua molina in una casa et sedium, et est illut quod ipsius andree tradidi a parte orientis pertinentem ipsius monasterii; ideo inclitum ipsum molinu cum tertia aqua, qui in ipso cursu de ipsa arcaturia decurrit, et cum omnis ferraturia, quantum ad ipso molinu pertinet abere, et cum canale ibi positu, et lingnamina de ipso sediu, et cum tina, et tremola, et roticinu, et cum arcaturia, et trasita et exita sua, in tali ordine, ut amodo et usque tres anni conpleti ad sua esse potestate illut tenendum, et regendum, et gubernandum, et salbum faciendum, sicut meruerit. Et ipse andreas amodo de sua causa facere et ponere in ipso molinum mole, quali meruerit, ut amodo et usque ipso constitutum cotidie perfecte macenare possant; seum, et quando meruerit facere et ponere ipse andreas ibidem canale, sic tamen, ut nos demus ei medietate pretium, quantum in ipso canale dederit, et cotidie molinum ipsu conciatu abeant, et omnis molitura, quod ibidem intraberit, totum sue esse potestatis: tantum per omnis mense amodo et usque ipso constitutum dare mihi vel in pars ipsius monasterii nobe modiola de granu bonum ad modiolu iustu domnicum, et per omnes vices die sabbati usque ipso constitutum macenarent in ipso monasterio et gemme, qui fuit uxore ipsius guaiferi, absque omni molitura quantum granu nobis et ipsius gemme necessarium fuerit, bonum et salbum, sicut meruerit; ad conpleti vero ipsi tres anni liceat ille tollerent inde ipse mole de ipsu molinum, et inclitum ipso molinum cum omnis ferraturia, et ambo ipsi canali, et omnis alia lingnamen et sedimen et copertum remitterent ad potestate ipsius monasterii. de qua per combenientia guadia mihi ipse andreas dedi, et mediatore mihi posui se ipsu et sichenolfus de locum cerbaricia11Locus extra Salernum. domnica filia quondam sparani; et per ipsa guadia etc. Statuta 1Locus extra Salernum. mulcta viginti auri solidorum Constantini. et ille et ipse sichenolfus apposuerunt nobis appignerandum omnis illorum causam legitimo et inlegitimo, quod scripsi ego ademari notarius. + Ego alderissi notarius me subscripsi + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.