Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXVII
Signature: DCCCXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1029
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimari filii domni guaimari, gloriosi principibus, mense magius, duodecima indictione. memoratorium factum a me musandus domini gratia abbas monasterii sancte sufie, que dedicata est intus anc salernitanam cibitatem que fuit guaiferi filii quondam guaiferi comiti, eo quod ante subscripti testes per vona combenientia tradidit petro et iohanni germani filii quondam iohanni de una pecia de terra cum vinea, et bacibu, et arbori de arbustum, et castanietum, quod pars ipsius monasterii abet in locum silia in ista parte flubio pecentino per fines et mensuria: da parte orientis fine bia, inde sunt passi centum quadraginta sex: a meridie fine bia, inde sunt passi quadraginta duo: ab occidente fine media sepe, inde passi centum biginti quadtuor: a parte septemtrionis fine predicti monasterii, inde sunt passi sexaginta duo, totum ad iusto passum ominis mensuratum; ideo, ut diximus, quantum inde pertinet predicto monasterio, totum et inclitum illut eorum tradidit in tali ordine, ut amodo et semper ad sua et de suis eredibus sint potestatem illut tenendum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem facere, et ibidem residere et abitare, et amodo, ubi meruerit pastenare arbores et bites, et surgerent de bono vitineo et pomis, sicut meruerit, ut ad completi autem duodecim anni abeant totum illut surtum arbustum et pomis et insitetum, totum vonum surtum, et operatum, et cultatum, ut perfectum totum illut pareat factum, et operatum, et cultatum, seum clusum, sicut meruerit. Et quando boluerit illis ipsa vinea inde abscidere, et amodo per annum suo tempore totum illut de super et de subter laborare et cultare et frudiare, sicut meruerit in ipso locum, ut per omnis annum bonum laboratum et studiatum pareat, quatenus in melius proficiant et non dispereant, et salbum illut faciant, et per annum de vindemie faciant scire nos aut pars iamdicti nostri monasterii, ut missum nostrum illuc dirigamus, et illis totum illut suo tempore vindemiare, et poma inde colligere, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum inter nos dibidamus per medietatem, amodo et semper nos tollamus illut medietatem et illis medietatem; et ipsum missum nostrum, dum ibidem steterit pro ipse vindemie, illis eum nutrire secundum sua possivilitatem et palmentateca per annum nobis dare, sicut meruerit; de que per annum ibidem seminaberit, deant inde nobis vel in pars ipsius monasterii inclita tertiam parte, due sortionis inde sibi abere, et ipsa nostra sortione de ipso vinum illis per annum salbum portare debeant usque ad cellarium nostrum de ipso locum et mitterent illut salbum in organea nostra, que ibique eorum adsingnaberimus per vonum conciata, et studiata, sicut meruerit, ipse insite et castanee per annum colligere et seccare bone, sicut meruerit, et inclita medietate exinde ibique nobis vel in pars ipsius monasterii dare, et medietatem inde sibi abere; et si ipsi germani vel illorum eredes rebus ipsa tenere et laborare noluerit in suprascripto ordine da ipso constitutum in antea, tota suprascripta rebus bona laborata, et cultata, et clusa remittant ad potestate ipsius monasterii, faciendum que boluerit, et illis liceat inde exire cum omnia sua causa et ire cum illut, ubi boluerit. de qua per bona combenientia guadia mihi ipsi germani dederunt, et mediatorem mihi posuerunt ipsum petrus se ipsum et iaquintus germanus illorum; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego alderissi notarius me subscripsi + Ego ademari notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXVII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc817/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success