Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXIX
Signature: DCCCXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1029
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri gloriosi principis filii domni guaimari, mense magius, duodecima indictione. Ideoque nos radoaldus filius quondam maraldi de correiano finibus salernitane, et mulier nomine roma, qui primis fuit uxore supradicti maraldi et modo sum uxore iaquinti filii iannemari, declaro ego radoaldus, quoniam mihi est pertinentem abere rebus in ipso locum correiano a pars ipsius maraldi qui fuit genitorem meum, et abere terram cum casa intus anc salernitanam cibitate, et mihi iamdicte mulieres in ipsa rebus et in ipsa terra cum casa pertinentem est abere quartam partem a parte ipsius maraldi qui fuit priore viro meus; modo autem, sicut nobis iamdicti mater et filius, sicut nobis congruum est nostre bone boluntatis, per anc cartulam ante subscripti idoneis ominibus donabimus adque ad semper abendum confirmabimus tibi leoni, qui sint thio et congnatum nostrum et filium bisantii, tota et inclita ipsa rebus de iamdictum locum correiano, et ipsa terra cum casa, qualiter pertinentes fuit abere a parte ipsius maraldi, qui fuit genitor et birum meumque mulieres. unde ego iamdicta mulier erga me combocabit isto iaquinto secundo biro meus, ut inde mihi consentire; ille autem, exaudita mea postulatione, mihi inconsentiens esset, et una simul pariter donabimus adque ad semper abendum confirmabimus tibi leoni tota et inctita ipsa rebus et ipsa terra cum casa, qui fuit ipsius maraldi genitorem et birum nostrum, ad securiter et firmiter amodo et semper tu et tuos eredes supradicta nostra donatione abendi, possidendi, dominandi omnia exinde faciendi que bolueritis, asque omni nostra et de nostris eredibus contrarietatem vel requisitione. unde pro confirmandam et stabiliscendam nobis anc nostra donatione, nuc a presentis recepimus a te iamdicto leo iusta legem launegilt biginti quatuor auri tari boni in omnis deliberatione, sicut inter nos combeni; de qua per bona combenientia nos iamdicti mater et filius guadia tibi iamdicto leoni dedimus, tamen ego iamdicta mulier per consensum et bolumtate de isto secundo biro meus, et una cum illum dedimus et mediatorem tibi posuimus nos ipsis; et per ipsa guadia obligabimus nos et nostris eredibus amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta nostra donatione da illi ominibus et partibus, qui pro nostra parte et datum, aut pro pars et datum ipsius genitorem et birum nostrum quodcumque causatione inde vobis preposuerit: de alii bero hominibus et partibus per vos ipsis illum nobis defensetis, qualiter bolueritis etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta quadraginta auri solidorum Constantini. et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius, actum salerno. + Ego ursu me subscripsi + Ego iaquintus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc819/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success