Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXXV
Signature: DCCCXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1030
x
+ In nomine domini, duodecimo anno principatus domni nostri guaimari filii domni guaimari gloriosi principibus, mense aprelis, tertiadecima indictione. Ante me dauferi castaldum causabit sellicitus monachus filius ciceri de balnearia cum machenolfus, congnato suo et filio benedicti fogari presbiter, de rebus eius que fuit ipsius ciceri genitor ipsius sellicti et socero ipsius machenolfi, unde ipse machenolfus per ipsa ratione debet tollere et abere de tota ipsa rebus ipsius ciceri inclita tertia pars et de alie rebus parationis ipsius machenolfi. Unde et ipse sellictus dicebat, ut ipse machenolfus abere monimen pertinente ipsius sellicti et machenolfi, et ipse machenolfus dicebat, ut ipse sellictus aberet monimen pertinente ipsius sellicti et machenolfi. Unde ego qui supra castaldus inter eis iudicavimus et utrisque illis guadiare fecimus, ut amboque partibus excotere quante monimen voluerit et iurare amboque partibus ad sancta dei evbangelia, ut plus monimen non abuerit per partes, et ipsa rebus aberet et possiderent, sicut illorum monimen continunt. Et statim ibique presens per partes ostenderunt ipsa monimina quod legere fecimus, brebem continente de anno vicesimo quarto principatus domni nostri gisolfi gloriosi principi et patricii, mense iulii, quartadecima indictione: angelpertus filius leoni ante bonorum ominibus guadia dederat salprandus filius (deest nomen) de locum pellezano, ut daret exscaticum ipsius angelperti de locum decemari, scriptum istum brebem per manus guisone subdiacono et notario, et ibidem scripto ildericus subdiaconus et frapertus subdiaconus. Et dua berua sigillata temporibus domni guaimari gratia principis: contineba ipsa scripta sigillata, ut angelpertus filius leoni de locu baniara, ut omne datione, et petitione, et portaticum, et excaticum, plateaticum, seum et omne servitium quod nostri palatiu facere undecumque debueritis, ut infra totum actum nostro salernitano emeritis aut benumdederitis, integrum ipsum plateaticum tuo et de tuis heredibus etbeniad potestate, et aliut contineba ipsa scripta sigillata. Et alia cartula quod non potuimus legere. Alia cartula de anno vicesimo septimo principatus domni nostri guaimari et primo anno domni iohanni eius filio gloriosi principibus, mense octuber tertiadecima indictione. Ideoque ego cicerus filius beniti de balnearia, de sicut michi congruum est, vona etenim mea voluntate per anch cartulam ante idoneis ominibus testes dono adque ad semper abendum confirmo tibi machenolfi genero meus et pro benedicti fogari inclita tertia pars de omnis rebus mea stabile, et de tota et inclita omnis causa mea mobilia de casis et de omnis organea mea, qualiter michi in sorte obvenit da ambo ipsi filii mei nomine erisu, sellictus et petrus, quod illis receperunt sortione de omnis mea causa mobilia de casis, et organea, et vertiis et de omnis rebus mea stabile, qualiter per legem inde evenire debuerunt: scripta ista cartula per manus iohanni notari, et ibidem scripti miro et balsamus. Alia cartula de anno vicesimo septimo principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense september, duadecima indictione: contineba ipsa cartula, qualiter iohannes filius idem iohanni bassi de nuceria benumdederat machenolfi filio benedicti fogari et sellicti filio ciceri una pecia de terra de locum balnearia, ubi propio ad cuniulu dicitur: contineba ipsa cartula, ut ipse machenolfus paratum inde abere due sortis, et ipse sellictus tertia parte, scripta ipsa cartula per manus iohanni notarii, et ibidem scripti miro et iohannes. Unde ipse sellictus monachus talia audientes dixit, ut ipsa cartula falsa est, ut ipsa rebus medietate parata habere da ipso iohannes bassi, unde inter se fuerunt guadiati ut ambe .... machenolfus ipsa cartula secundu lege et aberet inde due sortis, qualiter ipsa cartula continet. Set antequam fieret sacramenta, ortata est inter illis vona combenientia, ut ipse sellictus monachus tolleret et haberet inclita medietate de ipsa rebus iohanni bassi, et receperat ipse machenolfus pro ipsa medietate de ipsa rebus medium aureum tari et dibiderunt ipsa rebus per medietatem; unde ipse machenolfus compreensit inclita medietate da partibus orientis, et ipse sellictus compreensit inclita alia medietate da partibus occidentis, et inter ambo ipse sortis tres termiti ficti sunt, ut omni tempore siant ad equale mensuria. postquam finierunt ipsa rebus intrantes ipse sellictus alter causationes de alia rebus de ipsum locum balnearia cum ipse machenolfus, ubi ad paretine dicitur, quod dicebat ipse sellictus, ut plus sortione inde abere; unde et per ipse machenolfus ostense sunt due cartule de ipsum locum paretine: una ex ipsis cartulis de quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense iunius, quintadecima indictione: declaraberad ipsa cartula, qualiter porpora filia benedicti, que fuit relicta guandelferi, ante leoni iudici per consensum et voluntate guandelferi filio suo et de parentibus suis et de ipso iudex benumdederat machenolfi filio benedicti fogari una pecia de terra de ipsu locu paretine, cum aliquantis arboribus vitatis, et aliquante abellane, et terra bacua uno teniente, quod ante os annos retinet cicerus ad pastenandum da benedictus genitore ipsius porpore per hec finis: da partibus occidentis fine griperti, et termiti ficti sunt: da pars septemtrionis fine domnica quod ipse cicerus cum consortibus suis ad pastenandum retinet, et fine suaque ciceri et de consortibus suis: a partibus orientis fine et sicut poiu de cale dixernit, et inde termiti ficti sunt et inde sunt passi …….. et coniunsit se cum proprie finis qui est da partibus meridie, et indeque fine suaque ciceri et de consortibus suis, et pertange in bia, et perbadit in fine sancti iohanni et fine ipsius ciceri et de consortibus suis. infra iste finis inclita sortione ipsius porpore, qualiter per lege debuerit evenire da benedictus genitore suo, et posuerat ipsa porpora in ipsa cartula venditionis, ut post obitum ipsius musande genitrice sua inclita ipsa quarta parte musande redeant ad potestate ipsius mahenolfi et de eius heredes in tali ordine et ratio, sicut ipsa cartula continet que scripta est per manu dilectus presbiter et notarius, et ibidem scripto leo iudex et aliu leo. Alia cartula de septimodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense ianuarius, tertia indictione: benumdederat guisenolfi de faianu filio (deest nomen) inclita sortione sua de rebus de locu balnearia de ipsu locu paretine, quod ipse guisenolfus pertinuit abere da partibus benedicti socero suo de locu nucerie benumdederat machenolfi filio benedicti et ciceri filio boniti reliqua ipsa sortione sua de ipsu locu paretine per finis, qualiter ipsa alia cartula continet que super declarata est, inclitum illut ipsius mahenolfi et ciceri benundedit ipse amatus: scripta ipsa cartula per manu dilectus presbiter et notarius, et ibidem scripti iohanni et leo. dum taliter audientes ipse sellictus ipsa monimen legente et dixit, ut in omnibus que continet, beracem exset, set queram inde tollere sortione de ipsa sortione ipsius ciceri, qualiter per lege debuerit tollere per ipsa monimen, et finierunt ipsa rebus per ipsa monimen, qualiter superius declarata est. Iterum, et per ipse sellictus ostensu est unum brebem de anno vicesimo primo principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense ianuarius, octaba indictione: memoratorium factum a me selictus filius ciceri, eo quod ante subscripti testes coniuntu fuerat cum ipso cicerus genitore suo ipse sellictus una cum iohannes congnato et avocatore, propter ad dividendum omnis rebus stabile que dominaturi et possessuri sunt per loca baniara et masciano: primitus dibiderat una pecia cum arbustis vitatis et promifera que dicitur da ....... et fecerunt inde tribus sortionis; una sorte fecerad per equalis mensuria a parte de bia plupica, ubi ipse sellictus possidente est, et alie due sortis adunate parte de ipso ....... et inter ambo ipse sortis et ipsa sorte de ipsa bia termiti ficti sunt; unde ipse sellictus cum ipso petrus filio suo compreenserad ipse ambo sortionis adunate a parte de ipso ballone, et ipse sellictus compreenserad ipsa tertia parte de ipsa bia per finis et mensurie: a parte de ipsa bia sunt longitudo passi quinquaginta dui: de subter ab occidente sicut limite dixernit, sunt passi decem: a meridie fine supradicte sortionis, sicut termiti dixernit, inde passi quinquaginta dui: de super ab orientis sunt passi undecim; ista sorte per ipsa mensuria quam et tradiderad in sorte alia pecia ......... arbustis de ipsa sedilia per mensuria: de subter ab occidente sunt inde passi quadtuordeci et medium: a septemtrionis sunt inde passi biginti: ab orientis fine inter ipse sortis tridecim: a meridie sunt passi biginti ……. per ista mensuria in sorte ipsius sellicti tradiderad, et alie due sortis per ipsa mensuria compreensit ipse cicerus et petrus filio suo, et tradiderunt ipsius sellicti alia pecia de castanieto …... illa pecia, que dicitur da cisina iaquinti. pro sortione ipsius sellicti et pro sortione quod debuit ebenire de tres pecie de terris, quod ipse cicerus benumdederad, pro inde receperad sorte ipse sellictus ipsa iamdicta pecia de terra da cisina iaquinti per mensuria: ab occidente sunt passi tridecim et gubito: a septemtrionis sunt passi quadraginta: de super ab orientis sunt passi quadtuordecim: a meridie quod compreensit ipse cicerus et petrus filius eius, inde sunt passi triginta octo. Ista pecia per ipsa mensuria in sorte tradiderad ipsius sellicti. Seu et tradiderad in sorte ipsius sellicti una pecia, que dicitur da lu boletablu per mensuria: a septemtrionis sunt passi biginti: a meridie fine petri germano suo: ab occidentis sunt latitudo passi alii biginti: ipsa pecia per ipsa mensuria in sorte ipsius sellicti tradiderad, et tradiderad in sorte sua illam pecia cum insetitum et abellanietum uno teniente illut, qui dicitur da grimoaldus, per latitudo in uno capite passi tres et in alio capite passi duo, et est longitudo da fine de consortibus illorum usque bia caba: et illis compreenserunt alio tantum sortionis sue ibique coniuntum, et tradiderad in sorte ab ipso sellictus et petrus alia peciola cum insirtitum per finis: de una parte fine sancti iohanni: de uno capu fine ripa de ballone: de alio latu fine benedicti presbiteri: de uno capu fine de musando consortibus illorum; per ipse finis ipsi germani conpreenserunt in sorte sua, et ipse cicerus compreensit inclita sortione illorum de una pecia cum castanietu quod commune abuerunt cum consortibus illorum, scepto ipso rubulietum quod abet in capite de ipsa pecia super ipso ballone quod commune reserbaverunt inter illis, abendum omni tempore; tota supradicta mensuria ad iusto passum hominis est mensurata: inclite supradicte pecie mensurate tenuerad ipse sellictus per ipsum brebem divisionis, et reservaberunt in communiter in montibus, et septuaberunt quadtuor pecie de terris quod benumdederad cicerus genitore suo: scriptum ipsum brebem divisionis per manu romoaldi notarii, et ibidem scripto ademmari notario et odelfrit. Unde et ipse sellictus querebat tollere sortione de una peciola de terra propinquo casa machenolfi, quod dicebat in vicaria tenuisset da masciano et ibidem sortionem aberet, unde ipse machenolfus dixit pro sortione ipsius sellicti tenuit infra ipsa mensuria, ubi ipse sellictus est residente. Infra ipsa mensuria quod ipsu brebem continet, et mensurabimus, et abuit et tenuit ipse sellictus ibidem infra ipsa mensuria, quantum per lege debuit inde ebenire de ipsa peciola da masciano, unde ante me qui supra castaldus ortaberunt inter se vona combenientia et per partes manifestaberunt, ut, qualiter ipse monimen continet, taliter illut per partes abere et possidere asque unus alterius contrarietate, et ipse sellictus manifestabit de ipsa peciola da masciano, ut nulla inde aliquando tempore querere sortione, et ipse machenelfus se manifestabit, ut nulla inde querant tollere sortione ...... quod. modo tenet ipse sellictus intus ipsa mensuria quod inbenimus super ipsa mensuria, unde inter se per vona combenientia guadia dederunt e mediatorem inter se posuerunt: ipse machenolfus posuit mediatore ipsius sellicti romoaldus filius raccisi presbiter de locu mascianu; et per ipsa guadia obligavit se ipse machenolfus et suis filiis et heredes, ut si taliter omnia suprascripta noluerint adinplere in suprascripto ordine, vel aliquit inde remobere aut contrare quesierit, per ipsa guadia obligavit se ipse machenolfus et suis filiis et heredes ad componendum ipsius sellicti et ad eius heredes biginti auri solidi constantini, et omnia suprascripta per iamdicto ordine illis compliret. Et taliter pro parte ipsius sellicti monachi de eius heredes oc scribere fecimus te iohannes notarius. + Ego qui supra dauferi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc825/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success