Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXXIV
Signature: DCCCXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1030
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimarii gloriosi principis, mense aprilis, tertiadecima indictione. Memoratorium factum a me alfanus filius quondam leoni, eo quod ante subscripti idoneis hominibus per combenientia partionis ordine tradidit michi ad tenendum et pastenandum praxsi presbiter et abbas rector hecclesie sancti nicolai, qui constructum est in locum beteri ubi proprio gallucantu dicitur, pertinentem ecclesia ipsa lamberti comiti filio bone memorie adelberti comitis, et adelberti comiti filio quondam landoari comitis, qui sunt thio et nepotes, una pecia de terra bacua, quod pars prephate hecclesie abet et pertinentes est abere in locum salictum mitilianense finibus per as fines et mensuras: a parte meridie fine exdicte ecclesie, sunt inde passi triginta sex: de supter parte, quod est a parte orientis, similiter fine eiusdem ecclesie, sunt inde passi quinquaginta: a partibus septemtrionis fine ipsius hecclesie, sunt inde passi alii quinquaginta: a parte hoccidentis fine, sicut discernit media serra in quo plagarie pertinentem eiusdem ecclesie sunt, cessantes se ab ipse plagarie in subto in omni loco passi tres et inde sunt de longitudo terra ipsa passi sexaginta quatuor, totum mensuratum ad iusto passum homini; hec bero rebus infra predicte finis et mensuras per apsolutionem de ipsi thio et nepotem ipse abbas una cum romoaldo notario adbocatorem predicte ecclesie michi nominati alfani partionis ordine ad pastenandum michi tradiderunt. Tali ordine, ut amodo et usque septem anni completi suprascripta traditione cum bice de via sua nostre potestatis teneamus et dominemus, et fobeas et omnis nostre utilitatis ego et meos heredes ibi faciamus et abeamus, et circoitum illut cludamus, et reditum intus ipsa rebus faciamus, et ibi abitemus, et tota rebus ipsa vinea de bono bitineo pastenemus et cannietum et salices, sicuti in ipso locum meruerit, et annualiter illas studiemus, et inpalemus et surgamus; sic tamen, ut nullam damnietatem aut lesionem in ipse plagarie faciamus, quod ad suam potestatem reserbavit partibus eiusdem hecclesie. Et quantum vinum et quicquit frugens annualiter usque ipso constitutum inde exierit et fecerimus, totum illut nobis abeamus, faciendum quod boluerimus; ad completi ipsi septem anni ego et meos heredes abeamus in tota ipsa terra vinea facta et operata, sicut de tantos annos meruerit, et da inde in antea usque annos quinque, quod fiunt amodo annos duodecim, similiter ibi resideamus et abitemus, et tota ipsa terra cum vinea de super et de suptus annualiter suis temporibus laboremus et cultemus et surgamus, ut bona pareat per annum laborata et clusa, et salbas illas faciamus. Et per omnis annum per vindemie ego et meos heredes faciamus scire ipse abbas vel partibus eiusdem hecclesie, ut ibi dirigant missum suum, et nos suo tempore tota ipsa vinea vindemiemus, et quantum vinum annualiter inde exierit et fecerimus, in tertiam partem ibi ad palmentum ibi dibidamus: pars eiusdem ecclesie tollat exinde una de ipse sortis, quod est tertiam partem, et nos tollamus ipse relique due sortis: ipse missum, dum pro ipse vindemie ibi steterit, nos illum nutrikemus secundum nostram possibilitatem et palmentaticum ad eum demus, sicut consuetudo est. Ad completi ipsi duodecim anni ego et meos heredes abeamus in tota ipsa terra vinea de bono vitineo, et cannietum, et salicetum factam, et operata, et cultata, et inpalata, et perfecta surta, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, ut bona pareat operata, et circoitum clusa bona et salba; et, ubi hoc in predictum constitutum illut operatum abuerimus, faciamus scire ipse abbas vel partibus eiusdem ecclesie, ut ibi beniant et provideant, et ego et meos heredes tota ipsa terra cum vinea infra predicte finis et mensuras, et de quantum extra ipsas mensuras ibi coniuntum pastenaberimus, si surtum fuerit, dibidamus illut per medietatem: ipse abbas vel partibus eiusdem hecclesie prius tolleret una de ipse sortis, quod est medietatem de tota rebus ipsa pro parte predicte hecclesie, faciendum quod boluerit, et michi nominati alfani et ad meis heredibus ipse abbas et suis successoribus et partibus predicte hecclesie darent et traderent in perpetua nostra sorte, abendum integra ipsa reliqua medietatem de ipsa terra cum vinea, cum bice de via sua, per talem firmam securitatem, ut omni tempore ego et meos heredes securiter et firmiter illut abere et possidere baleamus et faciamus exinde omnia quod boluerimus, et omni tempore ipse abbas et suis successoribus, vel partibus ipsius hecclesie defensare michi nominati alfani et ad meis heredibus integra ipsa medietatem de suprascripta rebus, quod nobis exinde in sortione hoc benit cum bice de via sua, da omnes homines omnique partibus, et non illut vel exinde nobis tollere aut contrare: hec omnia suprascripta ipse abbas mecum fecit per apsolutionem et largietatem de ipsi comitibus dominii predicte hecclesie et de iamdicta rebus reditum et palmentum, quod illis diebus in suprascripta rebus abuerimus, si ebenerit in ipsa nostra sortione, abeamus illut nobis, faciendum quod boluerimus; et si ebenerit in ipsa sortionem quod pars eiusdem hecclesie compreenserit, potestatem abeant ego et meos heredes intus ipsam suam sortionem introire, et exinde exsigere ipso reditum et palmentum, et exinde tollere omnem meum alium mobilem quod illis diebus ibi abuerimus, et illut inde excutere et facere quod boluerimus, apsque omni contrarietate vel requisitionem de partibus eiusdem hecclesie et de ipsi commitibus, vel et de illorum heredibus. Tantum, si ego nominatus alfanus et meos eredes aliquando tempore ipsa mea sortionem de predicta rebus daturam aut vindituram abuerimus, faciamus exinde scire ipse abbas vel partibus eiusdem hecclesie pro illut a nos emendum per tertio constitutum, usque diebus triginta sex, dandum inde nobis iusto balientem pretium qui iuste fuerit adpretiatum; et si pars predicte hecclesie rebus ipsa a nos emere noluerit et daret exinde nobis iusto balientem pretium, tunc post ipsa constitutam liceat nos eos dare cui boluerimus. Nam, si ante ipsa constituta cuicumque illut dederimus sine licentiam et apsolutionem de partibus eiusdem hecclesie, ut de nostra potestatem esse supstractum, sine pretium redeant rebus ipsa ad potestatem in partibus predicte hecclesie, faciendum quod boluerit, apsque omni contrarietate mea et de meis heredibus. Unde de omnia suprascripta ipse abbas michi adinplendum per bona conbenientia et per demandationem de ipsi thio et nepotem guadia michi ipse abbas una cum predicto adbocatore dedi et mediatore michi posuit iohanne filio quondam amati; et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula, staluta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et hunc brebem scripsi ego romualt notarius qui interfui. + Ego ciciro notarius me subscripsi + Ego petrus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXXIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc824/charter>, accessed at 2024-12-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success