Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXXVI
Signature: DCCCXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1030
x
+ In nomine dei salvatori ihesu cristi, temporibus domni iohannis gloriosi ducis, anno sextodecimo, die prima mensis magii, indictione tertiadecima, amalfi. Certum est me theodenanda filia mauronis de leone, de constantino, de leone comite, et relicta mansonis filii quondam iohannis de constantino de mansone comite, a presenti die pruntissima voluntate venundedimus, atque et in presentis cessimus et contradidimus vobis domno leoni filio quondam sergii de urso, de leone, de trasimundo, idest plenariam et integram ipsam portionem meam, qui est per numerum uncie due, de plenariam et integram ipsam domum fabritam quod in communem habuimus vobiscum, qui nobis obbenit a suprascripto viro meo hic in amalfi positum iusta litore maris at ipsa cancella, sicut est fabricatam et ordinatum a pavimento usque at summitatem, cum plenarie due uncie nostre de ipsam suam aerem, quod vulgo ventus dicitur, et de plenarie ipse grade fabrite et de ipsa cabucella de predicte grade, et de ipse apothecelle de sub ipsa cubecella, et de ipse grade de foras qui sunt de ipse predicte apothecelle, et de ipsa terra vacua de iusta ipse predicte grade, quam et de omnia edificia et pertinentia de suprascriptam domum, unde de suprascripte due uncie nostre, quem super reclaravimus, nichil nobis remansit aut aliquid vobis exinde exceptuavimus, et licentiam et potestatem habeatis vobis eos in altum ascendere, fabricando quantum volueritis, cum salva viam suam, ibidem ingrediendi et egrediendi cum omnia vestra causa. Unde et in presenti accepimus exinde una plenaria nostra sanatione auri solidi quinguaginta quinque toti de tari boni ana tari quattor per solidi, sicut inter nobis convenit in omnem deliberationem et in omnem decesitionem, Ut a nunc die presenti et im perpetuis temporibus in vestram et de vestris heredibus sit potestatis habendi, fruendi, possidendi, vindendi, donandi, commutandi, in omnibus semper liberam habeatis potestatem, sine omni nostra et de nostris heredibus contrarietatem vel requesitionem im perpetuum: insuper nos et nostris heredes vobis et at vestris heredibus illut antestare et defensare promittimus omni tempore ab omnibus hominibus; et si nobis vel at nostris heredibus dederit exinde chartula inbenta, mittere illam debeamus aput vos et vestris heredibus sine vestra amaricatione vel damnietatem. Quod si minime vobis exinde steterimus et omnia, ut super legitur, non atimpleverimus, componere promittimus nos et heredes nostris vobis et at heredibus vestris auri solidos ducentos byzianteos, et hec chartula nostre venditionis, ut super legitur, firma permaneat im perpetuum. + Ego lupinus iudex filius pantaleonis testis sum + Ego ursus filius mansonis clerici testis sum + Ego iohannes iudex filius nicete protospatharii testis sum + Ego constantinus scriva hanc chartulam manu mea propria scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc826/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success