useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXXXVI
Signature: DCCCXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1031
  
x
+ In nomine domini anno tertiodecimo principatus domni nostri guaimari filio domni guaimarii gloriosi principis, mense iunius, quartadecima indictione. Memoratorium factum a me petrus presbiter filius quondam petri de nuceria, eo quod in sacro salernitano palatio ante subscripti testes per bona combenientia tradidit mihi, qualiter mihi placuit guaimarius comes filius quondam guaimarii comiti et musandus dei gratia abbas monasterii sancte sufie, quae a nobo fundamine construxit guaiferius filius quondam guaiferii comiti in terra sua de intus anc salernitanam cibitatem, rebus omnis qui fuit ipsius guaiferi quem abuit ipse guaiferi in locum baniara in ipsa forma et pertinentia de ipso locum nuceria, et de locum apusmonte et pertinentia de ipso locum apusmonte, et totum illut de sianu, et totum illut de sarnum, et totum illut de lauri; ideo, sicut diximus, de quantum quantoque per tota ipsa loca de rebus, qui fuit ipsius guaiferi iubentus dederit, ut diximus, mihi tradiderunt, ipse guaimarius tradidit mihi quantum inde pertinet gemme sorore sua, qui fuit uxor ipsius guaiferi, et ipse abbas tradidit mihi quantum inde pertinet in ipso monasterio: tantum inde sceptu habuerunt illut de lectere, et illut de stabi et ipsa fosara, et sortione de ipso monasterio de illut de ipso locum forma; nam illo aliut totum, sicut diximus, mihi tradiderunt ipse guaimarius pro vice ipsius gemme sorore sua, et ipse abbas pro ipso monasterio, in tali ordine, ut ego vel meos eredes et omines, quem ego misero, potestatem abeamus oc annum de tota omnis suprascripta rebus que mihi tradiderunt, adunare et tollere omnis frudium, quantum de tota suprascripta rebus oc annum exierit, scepto vinum quod non tollamus, nam omnis alio terraticum et frudium quod de ipsis rebus exierit, totum potestatem abeamus inde tollere et adunare, qualiter meruerit et iustum fuerit, ad faciendum inde omnia quod boluerimus, absque omni contrarietate ipsius guaiferi et predicte gemme et predicti monasterii, et defensarent illut nobis da omnis omines omnique partibus. Et ego pro taliter pro censu exinde demus illorum in fexstibitatem sancte marie, qui sunt de mense september prius beniente, decem et octo auri solidi de tari ana quadtuor auri tari boni pesanti per solidi, et ubi oc annum completum abuerimus tollendum inde ipso frudia, sicut supra diximus, scepto ipso vinum, tota suprascripta rebus ad illorum siant potestatem. Et si forsitans mihi iamdicto petri presbiteri placuerit in antea illut tenere, potestatem abeamus illut totum tenere in omni ordine et ratione, sicut superius legitur, usque alia tribus frudia recollecta, et nos per omnis frudium in ipsa fexstibitatem sancte marie demus illorum decem et octo auri solidi de tari ana quadtuor auri tari boni per solidi: de qua per bona combenientia guadia, mihi ipsi guaimarius comes pro pars et vice ipsius gemme, et ipse abbas pro vice de ipso monasterio dederunt, et mediatorem mihi posuerunt sergi atrianense filium leonis sagilla; et per ipsa guadia etc. Sequitur formula consueta: Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum Constantini. verumtamen in suprascripta ratione mihi tradiderunt illut de locum ballintiinum et illut da sanctum martinum. quod scripsi ego iohannes notarius. + Ego qui supra mosandus abbas + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego ademari me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.