Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXL
Signature: DCCCXL
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1031
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis filii domni guaimari, mense nobember, quintadecima indictione. Cum essem ego grimoaldus comes et iudex ante aulam sancti maximi qui eficatum est intus salernitanam cibitatem, tuc ibique ante me coniunti sunt maghenulfus presbiter filius quondam granati, et petrus diaconus filius iohanni cum rodelgrimus et acceptu germani filii maraldi, et romoaldus et iohannes, qui sunt germani filii iohanni, qui sunt abitatori de locum muntorum, ipsi germani pro bice sua et pro bice de alii germano suo propter quod causanter dicebant ipsi maghenolfus presbiter et iamdictus petrus, ut ipsi germani retinerent rebus in ipso locum muntoru qui est pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi, quod dicebant ipsi maghenolfus et petrus, ut illut retinere in beneficium a parte ipsius ecclesie, set ipsi germani ipsa rebus minime operaberunt, sicut inde obligati fuerunt, et per legem inde componere debebant ad pars ipsius ecclesie; set antequam compositione inde esset, perbenierunt inde in combenientia. ipsi germani boluntarie sue pro bicibus suis et de germani sui guadia dederunt ipsorum maghenolfi et petri, et mediatorem eorum posuit se ipsis; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut plicarent brebri qui de ipsa rebus abet, et remicterent illis ad potestatem ipsius ecclesie, et communiter super ipsa rebus pergerent, et illum mensurarent, et facerent inde brebri inter se, ut omni tempore illut ipsa rebus illis retinere et laborare et cultare, et quantum binum inde exierit, medietatem illut dare ad pars ipsius ecclesie, et medietatem illut sibi abere, et ipsa sortione de ipso binum ipsius ecclesie, illis reponere et salbum facere, sicut meruerit, et terraticum dare et palmentateca, et missum ipsius ecclesie notrire, et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum Constantini. verumtamen et abellane que ibidem fecerit, similiter ille medietatem dare ad pars ipsius ecclesie, et obligaberunt se ipsi germani, ut in suprascripta faciant permanere ipsi alii germani sui et eorum eredes. et pro parte ipsius ecclesie scribere fecimus te iaquintus notarius. + Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXL, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc840/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success