useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXLII
Signature: DCCCXLII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1032
  
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi principis, filii quondam domni guaimarii principis, mense februarius, quintadecima indictione. Nos madelmus filius quondam iaquinti et mulier nomine griselaita filia quondam mari, qui sumus coniugati vir et uxor, Clarefacio ego iamdictus madelmus abere rebus in locum transboneia mitilianense finibus et pertinentia est salernitanam, et congruum mihi est inde vindere una pecia de terra cum vinea, et bacuum, et quertiis, et cannietum uno tenientem in eodem loco transboneia, ubi proprio dicitur ad tegora, abentem as fines et mensuras. A parte orientis fine bia publica, sunt inde per ipsa bia passi sexaginta et gubita dua: A parte meridie fine alia terra cum vinea meaque madelmi quod mihi reserbabi, sicut termiti inde figere debemus, sunt inde passi septuaginta octo et gubita dua; a pars occidentis fine bia nostra conmunale, que ducit aliquantum inter ista rebus et rebus monasterii sancte marie de duliaria pertinentia de amalfi, habet per ista bia passi sexaginta et gubita dua: A parte septemtrionis fine alia bia nostra conmunale, unde per ora de ista bia termiti ficturi sumus, et qualiter ascendit ista bia conmunale et coniungit cum ista bia publica quod est priore finem, sunt inde per ora de ista bia conmunale passos sexaginta quinque, totum mensuratum ad passum illum qui signatum est pro iusta causam in columna marmorea de ecclesia sancti mathei de archiepiscopio salernitano. Et ego predicta mulier nomine griselaita uxor istius madelmi palamfacio in ipsa pecia de terra quartam partem abere per meum scriptum morgincahp, mihi emissum per ipso viro meus alia die nostre copulationi, et congruum mihi est conmuniter cum ipso viro meus illut venumdare sergi presbitero filio quondam gregorii de marciano, qui fuit natibus de surrento, et modo est abitante in civitate amalfi, et, ut pleniter iusta legem illut perfice poteremus, fecimus inde notitiam ad tres propinquiores meos parentes, et una cum ipsis meis parentibus, et cum ipso viro meus, et cum ipsum sergi presbiter perreximus coram presentiam grimoaldi comiti et iudici, et ipse comes et iudex secundum mandatum legis me predicta griselaita interrogavit et inquisivit, ne forte aliqua violentiam esset partibulam. In eius presentiam et im presentiam de ipsis meis parentibus manifesta sum nullam paterem violentiam, set volumtate mea esset ipsa quarta mea de ipsa pecia de terra venumdandum etiam pro stabilitatis causam ipse iudex in anc cartulam suis manibus posuit et mirandus notarius per notitiam ipsius iudici cepit anc cartulam scribere, ut absque damnationem legis securus inde maneret. Quo ita factum, tunc nos nominati madelmus et griselaita, vir et uxor, sicut nobis congruum est bona nostra volumtatem per anc cartulam ante presentiam ipsius grimoaldi comiti et iudici venumdedimus tivi predicti sergi presbitero tota et inclita ipsa pecia de terra cum vinea, et cannietum, et bacuum cum suis arboribus uno tenientem per iamdictas fines et mensuras cum una casella qui ibi est, et cum omnia infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de predictis biis, Ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus sergi presbiter et tuis eredibus, seu cui per te datum paruerit, seu cui cartula ista in manum paruerit, illut integrum abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis. Unde pro confirmandam et stabiliscendam anc nostram vinditionem a presentis recepimus a te statutum pretium, i sunt auri solidi de tari triginta duo ana quadtuor auri tari boni per solidos, sicut inter nos conbenit in omnis deliverationem. De qua nos predicti madelmus et griselaita, vir et uxor, conmune consensum et volumtatem, quam et per conbenientiam guadia tivi iamdicti sergi presbitero dedimus et fideiussore tivi posuimus iohannes genero nostrum filius quondam alfani; et per ipsa guadia obligamus nos et nostris eredibus amodo et semper defensandum tivi tuique heredibus, seu cui per te datum paruerit et ad eius eredes, vel cui cartula ista in manum paruerit, tota et inclita supradicta nostra vinditione, qualiter superius diximus, ab omnibus hominibus omnique partibus; et quando per vos ipsis volueritis inde esset auctores tu, vel cui per te datum paruerit seu vestris eredibus, aut cui cartula ista in manum paruerit, potestatem abeatis, qualiter volueritis cum quale munimen et rationem exinde abueritis; nam, quando nos vel nostris eredibus quesieritis inde abere auctores, tunc nos predicti vir et uxor et nostris eredibus cuncta supradicta nostra vinditionem tivi predicto sergi presbitero, vel cui per te datum paruerit et ad vestris eredibus, seu cui cartula ista in manum paruerit, ut prelegitur, defensemus et omnia vobis adimpleamus; sicut superius legitur. Quod si taliter etc. Statuta mulcta centum auri solidorum Constantini. et taliter conmuniter scribere rogavimus te predictus myrandus notarius actu salerno. + Ego qui supra grimoalt comes et iudex + Ego alfanus comes + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.