useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXLIV
Signature: DCCCXLIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1032
  
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari filii quondam domni guaimari glorioso principe, mense aprelis, quintadecima indictione. Memoratorium factum a nobis lando filio idem landoni bassi, et nucerino filio eius, et maraldus filius quondam iohanni bassi, et petrus et bassum germani filii quondam nucerini, qui fuit germanus maraldi, eo quod ante subscripti testes per vona comvenientia tradidimus nicola grecus, qui est abitator in locu nucerie et filius quondam constantino grecus, una pecia de terra nostra quod nos suprascripti in communiter abemus ad pede de turre rubta mezana, et est ipsa terra per hec finis et mensurie: de pede ab ocidente fine bia qui est de pede da ipsa turre, inde sunt passi sex: a pars meridie fine litti, inde sunt passi alii sex: a pars orientis fine nostra, inde sunt passi quadtuor: a pars septemtrionis fine litti, indeque sunt passi decem et revolbentem per ipsa fine nostra et litti qui est a pars occidentis, sunt inde passi sex et medium, iterum salientem a pars septemtrionis fine bia, sunt inde passi quindecim: a pars orientis fine de ominibus de angre, sunt inde passi sex minus guvito unum, iterum descendentem a pars meridie fine ipsius litti et de consortibus nostris, sunt inde passi usque ad ipsa revolta quindecim, totum ad iusto passum omini est mensuratum. hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua inclitum illut nos toti suprascripti unianimiter ipsius nicola tradidimus in talim ordine, ut amodo et semper omni tempore, natos nascentes, a sua et de suis heredibus sint potestate eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et ibidem residere et avitare, et plantaret illut ibidem et pastenaret poma et celsa sic itaque, ut completi amodo et usque quindecim anni abeant illis vel illorum heredibus in tota ipsa rebus per supradicte mensurie poma et celsa bona pastenata, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, et quanta poma et celsa inde tollere vel abere potuerint amodo usque ipsi quindecim anni completi, totum illut sibi abeant et nullam inde nobis vel ad nostris heredibus inde deant. preter de quod amodo et omni tempore ibidem seminaverint, deant illut inde nobis terraticum secundum consuetudine de ipsum locum, et da ipsi quindecim anni in antea omni tempore quanta poma inde exierit et folia de celsa illut vel illorum heredibus suo tempore colligere, et dibidamus ibique intus ipsa rebus tota ipsa fructifera per medietate: nos et nostris eredibus tollamus inde medietatem, et ipsa medietate nostra sic illut dividamus per ratione, ego qui supra lando et nucerino tollamus inde medietatem, et ego maraldus cum ipsi nepotibus meis alia medietatem, et ipse nicola grecus vel illorum heredibus tollant inde inclita medietate; et da ipsi quindecim anni in antea qualecumque tempore illut vel illorum heredibus ipsa nostra traditione tenere et lavorare noluerint aut non potuerint, liceat illut inde exire et tollere inde omnis causa sua movilia et dixturbare inde casa et retdita, quod illis diebus ibidem abuerint, et portaret illis ubi voluerint, asque omnis contrarietate nostra et de nostris heredibus, et tota ipsa rebus redeant ad nostra potestate: et si de anc terra salernitana exierint pro aliiubi ad avitandum, aut si tale fecerint culpa, unde ad palatium cecidere debuerint, inclita ipsa rebus redeant ad nostra potestate; et si infra tribus anni ic redierint ad abitandum, vel si de ipsa culpa liberati fuerint, inclita ipsa rebus redeant ad illorum potestatem per iamdicto ordine: tantum si illut lavoratum inbenerint, licead illut qui eos lavoraverint, ipsu frudium de ipsu anno inde recolligere. unde in eodem ordine per vona combenientia guadia nobis ipse nicola dedit, et mediatore nobis posuit leo grecus abitator in nucerie; et per ipsa guadia obligavit se et suis heredibus, ut si taliter omnia superscripta noluerint adimplere, vel aliquit exinde contradixerit, per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus ad componendum nobis nostrisque heredibus biginti auri solidi constantini et omnia superscripta per iamdicto ordine illut nobis compliret amodo et semper omni tempore, usque dum illut tenuerit, nos illorum defensemus da omnes omines omnique partibus. et unc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfuit. verumtamen oc recordamus nos qui supra germani de omnia superscripta quod tradidimus una cum ……. et abocatoribus nostris fecimus. quod subiunsit ego superius dictus iohannes notarius. + Ego guandelferi + Ego ademari.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.