useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXLVII
Signature: DCCCXLVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1032
  
x
+ Signum manus Basilii. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ego praefatus Basilius de Crommyda, loricatus miles et primus mandatorum Imperialis exercitus, ex urbe a Deo protecta profectus, qui honorandam et vivificam crucem meumque nomen propria manu signavi, praesens instrumentum perfectae venditionis de mea voluntate facio et trado tibi Nicolao, dicto de S. Aecaterina, hac de causa. Quoniam divinitus adiutus Basilius Boio, Protospatharius Catapanus Italiae, mei misertus est, ut aliquod solatium mihi afferret, scilicet ob remunerationem omnium servitiorum, quae ipsi praestiti, in munere quod ille gerebat, pro parte potentis et sancti nostri Imperatoris, quum temporis ratio id postulabat, concessit mihi, ut continetur in eius diplomate, domum, quae est intra civitatem Barii e regione ecclesiae Sanctissimae Deiparae de Metizzia, et iuxta eiusdem ecclesiae Baptisterium; eamque domum possedi usque ad XIV indictionem. Hac autem eadem indictione currente, Pothus Argyrus nobilissimus Protospatharius Catapanus Italiae et dominus noster, similiter et ipse a Deo afflatus, praedictum meum prototypum diploma venerando suo diplomate mihi confirmavit; ac pariter ipsam domum tenui ac possedi tamquam dominus et proprietarius a V indictione usque ad praesentem diem, nemine impediente aut reclamante, integram, et hoc ambitu comprehensam, habentem scilicet in latitudine cubitos septem, in longitudine cubitos septem et decem. Nunc vero quia statui in patriam reverti, ideo integram huiusmodi domum vendidi tibi praedicto Nicolao pro pretio inter nos pacto et convento quatuor et viginti solidorum labarum excusum habentium, quos de tuis in meas manus recepi in praesentia subscriptorum testium pro perfecto pretio, ut dictum est, venditionis et cessionis, ut amodo et in omne deinceps futurum tempus tu praedictus Nicolaus simul cum tuis heredibus habeas in tua potestate huiusmodi domum, cum facultate tenendi, possidendi, vendendi, donandi, permutandi, in tabulis dotalibus scribendi, piis locis offerendi, et, uno verbo, omnia de eadem faciendi, utpote qui pecuniae solutione ipsam comparasti, et a me ipsius domino proprietatem accepisti; nec de eadem domo sive a me ipso, sive a meis heredibus, sive a quocumque de mea cognatione impedimentum aliquando aut molestia tibi exhibeatur. Quod si unquam aut ego ipse, aut aliquis de mea cognatione, ad labefactandam praesentem a me sponte factam venditionem quidquam moliamur, aut ipsam omnino rescindere velimus, sive integrum ipsius pretium abs te recepisse negantes, sive quemcumque alium praetextum obtendentes, sive per nos ipsos, sive per alias supposititias personas, praesenti instrumento ego ipse et mea cognatio cavemus de duplo ipsius pretii quatuor et viginti solidorum tibi tuaeve cognationi reddendo, ac poenae nomine solvere debeam tibi solidos triginta, et Imperiali Praetorio tantundem, tum etiam omnes lites litiumque expensas praestare, et nihilominus rata et firma in iudicio permaneat huiusmodi spontanea, certa et explorata venditio, utpote quam tibi feci de mandato praedicti domini nostri, qui et tibi ore proprio mandavit, ut praedictam domum sine timore aut dubitatione emeres, quandoquidem ab ipsa V indictione ineunte, nemine reclamante, illam possederim ex Boii concessione, ac similiter de eiusdem Argyri mandato potestas mihi facta sit in patriam remigrandi. Quapropter ad maiorem fidem omnium qui lecturi sunt, hoc purae et perfectae venditionis instrumentum rogatu meo scripsit Orestes de Bario coram subscriptis proceribus testibus a nobis requisitis. + Constantinus Proximus Opazenus, praesens in traditione XXIV solidorum, testis propria manu subscripsi. + Petrus filius Grimaldi protopapae subscripsi. + Eustathius Topoterites filius Grimaldi, praesens in traditione XXIV solidorum, testis propria manu subscripsi. + Ego Petrus Imperialis Iudex. + Nicolaus Comes Cortis testis subscripsi. + Stephanus Comes Cortis propria manu subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.