Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXLVIII
Signature: DCCCXLVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1033
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense februarius, prima indictione. Memoratorium factu a me friderisius comes filius quondam radoaldi, eo quod ante subscripti testes per vona combenientia tradidit ad tenendum et pastenandum summi filio petri; et domnandi filio angeli de rebus mea, quod habeo in locum ribus altu finibus salernitane, in quo sala frabita betere habemus, qui habet finis et mensurie supradicta nostra tradictione: a parte orientis fine medio ipso ribus saltu, et de tribus partibus fine mea et ipso ribus saltu da fine mea discernit, et est per mensuria de longitudo passos centum biginti, et de latitudo passos alii centum biginti; ad iusto passum homini mensuratum per supradicte finis et mensurie totum et inclitum, cum omnia infra se habentibus et suis pertinentiis, et cum bice de via sua, illut ipsorum summi et domnandi, sicut diximus, ad pastenandum tradidimus, et illis pro taliter per vona combenientia guadia mihi dederunt et se ipsis mediatori mihi posuerunt; et per ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus amodo et usque ……….. suis heredibus et homines, quod illis ibidem miserint, et eius heredes, inclitum illut sue potestatis tenere et dominare, et fovee et omnis sue utilitatis ibidem facere, qualiter voluerint iusta rationem, et totum illut per supradicte finis et mensurie pastenare ..... bono vitineo, sicut meruerint, et veniant ipso arbusto quod ibidem pastenaverint, da uno arbore in alio arbore passos decem ad iusto passum; seu et de quantam ibidem potuerint pastenare vinea de bono vitineo, et pomis, et cannietum, et salicetum, sicut meruerint iusta rationem; et a quo parutus fuerint, ut de ipso arbusto et de ipsa vinea vinum faciant per tempore de vindemie, faciant me vel meos heredes annualiter inde scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis vel suis heredibus totum ipso arbusto et ipsa vinea vindemiare et poma exinde colligere, sicut meruerit iusta rationem, et in tertiam partem ibique in ipsa rebus illut dividere: nos et nostris heredibus tollamus inde tertiam partem, et illis vel suis heredibus due sortis inde tollat, et ipsa nostra tertia de ipso vino illis vel suis heredibus illut nobis reponere in organeum nostrum, quod nos illorum dederimus per illis conciatum bonum, sicut meruerint, et faciant nobis ipso vino salbum, donec illut inde tollamus absque de igne et gente; et ipsum missum nostrum quod ibidem pro ipse vindemie direxerimus, illis eum notrire secundum suam possibilitatem, donec pro ipse vindemie ibidem steterint, et amodo quod .... ipsa rebus seminaverint, inclita tertiam partem ibique in ipsa rebus inde nobis dare: tantum de ortum quod ibidem fecerint, darent nobis iusta rationem, et liceret illis de silbis nostre quod ibidem habemus, lignamina abscidere quanta voluerint pro ipsa clusamina et pro ipsa vinea; ad completi autem ipsi tridecim anni in tota ipsa rebus per supradicte finis et mensurie habeant, sicut diximus, arbustum, et vinea, et pomis, et cannietum, et salicetum factum, et operatum, et cultatum, et clusum, sicut locus ipse est consuetudo et de tantos annos meruerint, ut bene pareat lavoratum, et cultatum, et clusum, et da ipso constitutum in antea omni tempore illis et illorum heredibus, vel hominem illum quod illis ibidem miserint et eius heredes, in ipsa rebus residere et habitare, et sue utilitatis ibidem facere, et, rebus ipsa annualiter acto tempore lavorare et cultare de super et de supto, sicut meruerint, et per tempore de vindemie de ipso vino et poma et de quod ibidem seminaverint, annualiter omnia mihi meique heredibus complirent per illo hordine et ratione, sicut superius diximus, et de ipso misso similiter, sicut supradictum est. preter, si da ipso constitutum in antea rebus ipsa tenere et lavorare noluerint per illo hordine et rationem, sicut superius legitur, inclitum illut revertas ad potestate mea vel de meis heredibus; et si de ac terra salernitanam exierit aliiubi ad habitandum perrexerit, inclita rebus ipsa ad nostra revertas potestatem; et si infra tribus anni illis vel illorum heredibus hic reversi fuerint ad habitandum, et rebus ipsa tenere voluerint in predictam rationem, inclitum illut revertas ad illorum potestatem: preter, si ipso anno quod reversi fuerint, rebus ipsa lavorata fuerint, liceret nos ipso anno tolleret inde ipso frudio, et sic rebus ipsa, ad illorum revertas potestatem, ad tenendum et lavorandum illut, sicut supradiximus; quod si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare, et taliter omnia suprascripta nobis non adimpleverit, componere obligaverunt se et suis heredibus mihi meique heredibus quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta per inbitis nobis complirent, et apposuerunt nobis ad pignerandum omnis rebus et causam suam legitimo et inlegitimo, et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius qui interfui. + Ego petrus + Ego teudericus me subscripsi + Ego iohannes notarius me subscripsi + Ego roderisius + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXLVIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc848/charter>, accessed 2025-03-11+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success