Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLVIII
Signature: DCCCLVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1033
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso principe, filii quondam domni guaimarii principis, mense nobember, secunda indictione. Memoratorium factum a me miro quondam iudex, filius quondam miri diaconi de locum nucerie, eo quod ante subscripti testes per vona combenientia tradidit ego mari filius quondam martini una pecia de terra mea de locum floccanum, qui est terra ipsa cum arbustis vitatis et pomiferis per hec finis: a pars septemtrionis fine via puplica: a pars orientis fine grimoaldi: a pars meridie fine lamberti, et exientem in fine de heredes iaquinti da copercle iterum revolventem in pars occidentis per eadem finem ipsius iaquinti usque ad ipsa via priore fine; hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt ipsa precurrit, cum omnia intro se abentibus et cum vice de via sua, inclitum illut ego ipsius mari tradidit talim ordine, ut amodo et usque septem anni completi a sua et de suis heredibus sint potestatem illut eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et in ipsa casa que est intus ipsa rebus, ibidem mittere omine ad residendum et gubernandum ipsa iamdicta rebus, et ubi meruerit, arvores et vites illis ibidem plantarent, propaginarent, cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant, et quantum vino et poma amodo usque ipso constitutum inde exierit, illis et suis heredibus tollant exinde medietatem, et nos et nostris heredibus tollamus inde alia medietate. Et per tempore de vindemie faciant illis nobis vel nostris heredibus, ut pergamus aut dirigamus ibidem missum nostrum pro vigilandum et recipiendum ipsa nostra sortione de ipso vino, et illis vel illorum eredes abto tempore illut vindemiare ad palmentum et poma suo tempore colligere, et sic illut per medietatem inter nos dividamus, sicut superius diximus, illis medietatem et nos medietatem, et ipsa nostra sortione illut nos portemus, qualiter nobis placuerit, missum nostrum qui ibidem steterit illis nobis nutrire secundum suam possivilitate, et deant exinde nobis palmentatico iusta ratione; de quod ibidem seminaberint, deant inde nobis terraticum secundum consuetudine loci illius. Ad completi vero ipsi septem anni inclitum illut ipsa rebus per supradicte finis operatum, et cultatum, et clusum, et ipsa casa clusa et cooperta remittere ad nostra et de nostris heredibus potestatem. Et si illis diebus causa sua mobilia ibidem abuerint, licead illis inde excotere et portare ubi voluerint, asque omnis nostra contrarietate. Unde in eodem ordine per vona combenientia guadia michi ipse mari dedit et mediatorem mihi posuit radoaldus filius quondam ciceri de ipsum locum floccanum; et per ipsa guadia obligavit se et suis heredibus, ut si taliter etc. Statuta mulcta decem auri solidorum Constantini. et unc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfuit + Ego petrus clericus et notarius me subscripsi + Ego dauferi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc858/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success