Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXVIII
Signature: DCCCLXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1034
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Waimari glorioso principe, filio quondam domni guaimari qui fuit princeps, mense martius, secunda indictione, Ideoque ego maraldo filio quondam dauferius clarefacio me havere rebus in loco batolla, unde sum havitantem, et congruum mihi est benumdare una pecia de terra, quod ante hos dies commutavit cum alfani filio quondam stefani, ad domno laurentius beneravilis abbas monasterii sancti archangeli, qui situm est in mons coraci de cilentum, et de sicut mihi congruum est, predictus maraldus mihi ante ydoneis subscripti hominibus remisit tivi iamdicto domno laurentius beneravilis abbas ipsa scriptio, quod da ipso alfanus retineo per commutatione de ipsa pecia de terra que coniuncta est cum rebus eidem monasterii, ubi ipsa molina factam habetis, et per hanc cartulam benumdedit tivi eidem benerabili abbati ipsa pecia de terra per fines et mensura, sicut cartula continet quod ..... aput te retinet quod ego eam tivi remisit, ut amodo et semper tu iam predictus domno laurentius beneraviles abbati, et tuis posterioribus, et rectores ipsius monasterii, ipsa pecia de terra cum omnia intus havente et vice de viis, et sicut in cartula est ascriptum quod tivi remisit, ad securiter et firmiter illud habendum, dominandum et omnia inde faciendum quod volueritis; et pro firmam stavilitatem recepit a te aurei solidi quinque ana quatuor tari per unusquisque solidos in omni finitione, sicut inter nos stetit. De qua per combenientia ego predictus maraldus guadia tivi iamdicto domno laurentius beneravili abbati dedit, et mediatorem meipsum inde posuit; et per ipsam guadia obligo me ego iamdictus maraldus et meis eredibus amodo et semper defensandum tivi eide iamdicto abbati, et ad tuis posterioribus, et ad rectores ipsius monasterii, cuncta suprascripta nostra venumdatione da partibus uxori mee, et cui per nos datu, aut donatum, vel venumdatum, seu per quolivet titulum alienatum vel obligatum paruerit, da aliis vero hominibus et partibus qualiter bolueritis, cum ipsa ratio quod vovis ammissimus, et cum omni monimine et ratione quas inde habere potueritis; quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine bobis non adimpleverimus, et removere vel contrare illud vobis quesierimus per quolivet ingenium vel ratione, obligo me ego iamdictus maraldus et meis heredibus ad componendum ad tivi qui supradicto domno laurentius benerabili abbati, et ad tuis posterioribus, et ad rectores ipsius monasterii, et cui ipsa scriptio quod vobis remisimus, vel cui cartula ista pro vice ipsius monasteri in manu paruerit, quinquaginta solidos constantinos per eadem guadia et obligata pena, et in antea questio et causatio nostra aput ipsum monasterium fiant inde tacita et bacua, et taliter scribere rogavimus te talarico presbiter et notarius, actum cilento. + Ego landolfus presbiter + Ego romoaldus presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc868/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success