Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXIV
Signature: DCCCLXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1034
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso principe filii quondam domni Guaimari qui fuit princeps, mense februarius, secunda indictione. Memoratorium factum a me maraldo filio quondam domni dauferi, qui sum residentem in loco batolla clarefacio me havere rebus in loco eidem batolla, et congruum mihi est comutare inde una pecia de terra ad alfano filio quondam domni stefani, et de sicut inter me et ipsum alfanus combenit, ante ydoneis subscripti hominibus per hanc cartulam tradidit que mihi ipsum predicto alfano per commutationis hordine una pecia de terra, que est coniunctum cum rebus sancti archangeli, ubi ipsi ...... habent molina, et est per as finis et mensura: a pars orientis sunt passi viginti: a pars septemtrionis sunt passi septuaginta opto: a pars occidentis per una caba unde per imber aqua decurrit, qui est inter fine ipsius alfani et iohanni filio quondam domni radoaldi usque in ipso fluvicellu sunt passi triginta, et per ora de ipso fluvio saliente usque in prima fine, qui est pars meridie, sunt passi nonaginta quinque ad iuxto passum mensuratum, ad securiter et firmiter amodo et semper per hec suprascripta pecia de terra cum omnia intus habente et vice de viis ego predictus maraldo et meis heredibus, et cuius per me datum paruerit, illud havendum, dominandum, possidendum, et omnia inde faciendum quod voluerimus, et pro firmam stavilitate recepit a me per aliam cartulam quod ipse alfanus aput se retinet, una mea pecia de terra quod retineo in ipse plage, et havet has finis et mensura: a pars horientis per ipsa vallicella sunt passi sexaginta septe, et da capite qui est pars septemtrion, sunt passi quadraginta, et da pars occidentis quasi girante per fine ipsius alfani, quod paratum retinet da filio quondam domni mari, sunt passi nonaginta opto, et da pars meridie sunt passi quadtuordecim ad iuxto passum hominum mensuratum, ad securiter et firmiter amodo et semper ipsum predictus alfanus et suis heredibus, et cuius per ipsis datum paruerit, illud habendum, dominandum, possidendum, et omnia faciendum quod eorum placuerit. De qua per combenientia ipse iamdictus alfanus guadia mihi nominati maraldo dedit, et mediatorem se ipsum posuit: et per ipsam guadia obligavit se et suis heredibus amodo et semper defensandum mihi predicto maraldo et ad meis heredibus ……. paruerit cunctas per suprascripta pecia de terra da omnibus hominibus ab omnique partibus, etiam et da pars uxori sue. Et, quando per nos ipsis inde voluerimus esse autores, qualiter voluerimus, cum omni monimine et ratione quas inde abuerimus. Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine ipse alfanus et suis heredibus mihi predicto maraldo et ad meis heredibus, et cuius per nos datum paruerit, non adimpleverit, et remobere seu contrare aliquid inde voluerit, obligavit se ipse qui supra dictus alfanus et suis heredibus ad componendum mihi iamdicto maraldo et ad meis heredibus, et cuius scriptum isto vice nostra in manu paruerit, quinquaginta solidos constantinos per ipsam guadia et obligata pena, et taliter scripsit ego talarico presbiter et notarius, actum cilento. (Duo adsunt subscriptiones testium, sed minime intelligi possunt)
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc864/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success