Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXV
Signature: DCCCLXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1034
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, filii domni guaimari principis, mense februarius, secunda indictione. Memoratorium factum a me sadi filio quondam mari de locum preturo, eo quod ante bonorum omines, qui ic supter scripti sunt, clarefacio me, quia abeo rebus in predictum locum preturo actum de forinum ad comune cum dauferi germanus meus, et congruum michi fuerat exinde benum daret iohanni filio bisantii genero faroaldi filio alechisi de ipso locum due pecie de terris; prima pecia de terra cum binea et cum aliquantis arboribus in predictum locum preturo, ubi ipse sedilie sunt, per finis et mensurie: da partibus septemtrionalis fine ipsius iohanni et de consortibus suis, sunt inde passi quadraginta: da partibus orientis fine bia publica, sunt inde passi biginti nobe: da partibus meridie similiter fine bia puplica, sunt inde passi triginta nobe: de ista predicta pecia per iamdicte finis et mensurie benumdedimus inde ipsius iohanni inclita tertiam partem da partibus orientis erga ipsa bia puplica et siat ipsa tertiam parte, quod diximus, quod benumdedimus, da partibus occidentis passi triginta unum et pedes tres et semisse unum. Et ipsa predicta alia pecia de terra, cum aliquantis arboribus et nuci in predictum locum preturo non longe de super ecclesia sancti felicissimi et ipsa per ec finis: de ex omni parte fine ipsius iohanni et de consortibus suis, et est per mensuria: da partibus orientis sunt passi sidecim: da partibus septemtrionalis sunt passi quadtuordecim: da partibus occidentis sunt inde passi tridecim: da partibus meridie sunt inde passi biginti quadtuor et pedes tres: ista pecia per iamdicte finis et mensurie tota et inclita illut ipsius iohanni benumdedimus, et est totum mensuratum ad iusto passum ominis: de ista predicta rebus per iamdicte finis et mensurie, qualiter illut ipsius predicto iohanni modo benumdedimus, abeo illut comuniter cum ipsum predictus dauferi germanus meus ego abeo ibidem una sortem, quod est tertiam parte, et ipsius dauferi debet inde pertineret due sortis; set modo bero coniuntus sum cum bona combenientiam cum ipsum predictus dauferi germanus meus, et ille remisit adque tradidit michi de ipse predicte due pecie per iamdicte finis et mensurie inclite sue sortionis, qualiter legibus ibidem benire debet, et prosolsit me illut benumdandum cui boluero, et ille vero et suos eredes exinde amodo et aliquando adbenientem tempore mecum, aut cum meis eredibus, non causare aut contendere, per nullis modis vel rationibus, bolendum exinde aliquit michi, aut ad meis eredibus, seum ipsius predicto iohanni aut ad suis eredibus tollere aut contrare, seum adminuare per qualibet inbenta ratione. Et ego predictus sadi per combenientia et mea bona bolumtates remisit adque tradidit ipsius dauferi germanus meus inclite meis sortionibus, de quantum quantoque michi ebeniret debet de tribus pecie de terris: una ex ipse pecie que est terra cum aliquantis arboribus fructiferis, ubi ipsum dauferi modo residentes est, et alia que est terra cum binea, et alia ubi bineali dicitur, qui sunt in predictum locum preturo. De iste tribus pecie per iamdictis locis tota et inclita mea sortionem, qualiter ibidem legibus abere debeo, totum et inclitum remisit illut adque tradidit ipsius predicto dauferi germani mei; simulque et remisit adque tradidit ei de omnis rebus meas alia, ubicumque exinde inbentus dederit per tota pertinentia de forinum inclita ipsa quartam parte, que fuit domnande genetrice nostra ac filia fasani, de quantum quantoque michi de ipsa predicta quarta parte ipsius genitrice vestra pertineret debuerit, totum et inclitum illut ipsius germani mei remisit adque tradidit, per illum ordinem et rationem, sicut unum ipsius brebem continet quod aput se modo firmatum retinet; pro itaque ipsum predictus dauferi germanus meus ipsa sua sortione de ipsa predicta rebus, que est per iamdicte finis et mensurie, qualiter ibidem aberet, debet cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de biis suis; unde pro taliter per bona combenientia guadia michi ipsum predictus dauferi germanus meus dedit, et mediatorem michi posuit se ipsum; et per eadem guadia obligabit se et suos eredes, ut si amodo et aliquando adbeniente tempore mecum, aut cum meis eredibus, seum cum ipsum predictus iohannes, aut cum suis eredibus, cui ego modo illut benumdedit, causare aut contendere presubserit, bolendum exinde, ut aliquit de ipse due pecie per iamdicte finis et mensurie aliquit tollere, aut contrare, seum remobere quesierit, per qualibet imbenta rationem, aut exinde quodcumque causationes inde preposuerit, tunc per ipsa guadia per combenientia et sue bone bolumtatis obligabit se ipsum predictus dauferi et suis eredibus componere michi meique eredibus, vel ipsius iohanni, cui ego modo illut benumdedit, et ad suis eredibus, aut cui brebem iste in manum paruerit, biginti auri solidi constantini, et in antea per inbitis exinde taciti et bacui remaneret, et faciat tacere omnes omines, qui pro sua parte exinde causare aut contendere presubserit, per qualibet inbenta ratione per supradicta guadia et obligata pena, et unc brebem scripsi ego iso notarius qui interfuit. + Ego guandi presbiter + Ego sico.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc865/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success