Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CVII. , S. 235
CVII.
Nos Carolus, Dei gratia, Rex Hungariae, me moriae commendamus tenore praesentium signifi cantes, quibus expedit vniuersis: quod Magister Ladislaus, filius Nobilis viri Magnifici Ricolphi, Aulae nostrae miles strenuus, ad nostram acceden
252
do praesenüam, exhibait nobis Ikterus quasdam rescriptionales Capituli Ecclesiae Scepus. infrascri- pti tenoris, nostram exinde humiliter flagitansEx- cellentiam , -vt ipsas litteras de verbo ad verbuna transcribi facere dignaremur; quarum tenor talis est: Excellentissimo Domino suo Carolo, Dei gra tia, illustri regi Hungariae, Capitulum Eccle siae beati ¡Martini de Scepus, -orationes in Domino perpetua cum fidelitate. Litteras Serenitatis Ve- strae, sicut decuit, cum honore recipientes in haec verba: Carol us, Dei gratia, Bex Hungariue, fidelibus suis, Capitulo Ecclesiae Scepus. salutem cum gratia. Noueritis, quod Ladislaus , fi I ï us No- bilis viri, Magistri Kicolphi, Miles aulae nostrae strenuus, ad praesentiam nostram aggrediendo, sua et praetacti Patris sui, ac aliorum fratrum suorum vterinorum seruitia fidclia, quae Maiestati nostrae exhibuerunt, fideliter famulantes, in memoriam reuocando , quamdam syluam in confinio Polono- rum , et vicinitate syluae eorum, in Comitatu de Sáros , super quemdam riuulum Musiuapataka vocatam , vsque ad caput eiusdem riuuli a nobis sibi, et dicto patri suo, ac omnibus aliis fratribus suis vterinis dari, et conferri perpetuo postulauit; sed quia de qualitate et quantitate dictae s\ luae et dicti riuuli de eo, vtrum ad collationem no stram pertineat nee ne ? Veritas non constaret ; fidelitati Vestrae praecipientes mandamus, quate- nus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo praesente Ioannes, filius Petri, vel Thiuodor, filius Nicolai de Trouschau , altero ab sente homo noster, ad faciem memoratae svluae , et riuuli memorati accedendo, vicinis et comme- taneis ipsorum legitime conuocatis, et praesenti
253
bus, per veteres metas et antiquas reambulando, et nouas iuxta veteres, vbi necesse fuerit, erigen- do, si inuenerit eaudem s\ luam et ipsum riuuluui ad nostrum pertinere collationem, statuat eundem riuulum, et eaudem syluam dicto Magistro Ricol- pho, et omnibus filiis suis, sine praeiudicio iuris alieni, perpetuo possidendam, si non fuerit con- tradictum , contradictores vero , si qui fuerint, contra eundem Magistrum Ricolphum, et filios su- os ad nostram citet praesentiam , ad terminum competentem; et praeter haec diem et locum cita- tionis, nominaque citatorum , et terminum assi- gnatum, ac totius facti seriem cum cursibus me- tarum, nobis fideliter rescribatis. Datum in Vis- segrad tertio die festi Scholasticae Virginis. Anno Domini MCCCXXXVII. Nos igitur mandatis ve- strae Celsitudinis humiliter obedientes, vt tene- mur, vna cum praedicto Ioanne, filio Petri, no mine Vestro, nostrum transmisimus hominem, vi- rum idoneum Hilbrandum Presbiterum Chori no- stri praebendatum, ad praemissa fideliter exequen- da ; qui demum redeuntes, nobis concorditer re- tulerunt, quod feria sexta, proxima ante festum Beati Mathiae Apostoli, proxime praeterita, ad fa- ciem praedictarum syluae, et riuuli Mussinapata- la vocatarum acred end о , et idem dictus bomo vester Ioannes, filius Petri dicto homine nostro praesente, vicinis et commetaneis eiusdem legitime conuocatis, et praesentibus reambulassent eadem, per veteres et veras metas vestrae collationi tam riuulum, quam syluam pertinentes, ipsi Magistro Ricolpho, et omnibus filys suis, sine piaeiudicio iuris alieni statuissent, perpetuo possidendam, nul lo contradictore existente. Cursus vero metarum
234
eiusdem syluae dignoscerentur esse tales , quod prima meta incipit ibi, vbi fluuius Alrosina no- minatus cadit in Poprad fluuium, et abinde egre- ditur versus orientem, et peruenit ad caput cuius- dam fluuy Mussinapatakafeu nuncupati, et abinde reflectitur versus meridiem, et peruenit ad caput cuiusdam Riuuli Nempataka nuncupati. Deinde regreditur versus aquilonem iuxta antiques metas syluae praelibati Magistri Ricolphi, currens ingre- ditur iteralo fluuium Poprad , et in eodem fluuio descendens peruenit ad locum vbi metae incepe- runt; et sic metae rememoratae syluae terminan- tur. Datum in Vigilia praelibati festi S. 'Mathiae Apostoli. Anno Domini praenotato. Nos itaque petitione eiusdem Magistri Ladislai et aliorum, sci licet Patris et fratrum suorum, in persona eiusdem Ladislai accepta, praelibatas litteras de verbo ad vcrbum transcribi iussimus. Datum in Vissegrad sexto die festi B. Mathiae Apostoli. Anno Domini MCCCXXXVII. «
Ex originaH emit losephus Török de Siendre.
СУШ.
j4. Ch. 1337. Idem Carota* foedtri inter Bohtmiae rtgem, ac Duces Austriue , Lauriaci sancito , socius acctdit.
Nos Karolus , Dei gracia, rex Hungariae, presencium per tenorem significantes, quibus ex- pedit, vniuersis profitemur : quod cum internos et excellentem Principem, Dominum Iohannem, Bobemiae regem ex vna, et excelsos principes, Dominos Albertum et Ottonem , Duces Austriae , parte ab altera, ad regnorum et dominiorum no- strorum, ac Ducatuum, terrarum, ac Dominio rum eorumdem Ducum, disturbia multiplicia, di
235
uersarum discordlarum et inimicitiarum, hinc in- de iam dudum verteretur materia, et aliquantulo tempore ventilata extitisset , dictusijue Dominus Hex Bobemie, et ipsi Domini Duces Austrie pro se ipsis eorumdemque vtrinque heredibus affinitate, parentela, quibus inuicem connect un tur, ipsos ad Loc (.luteins inuitante, nobis per vtrumque eorum- dem inclusis, amicabilis composicionis ac vniouis perpetuae ligam pro se ipsis et heredibus eorum- dem, ac pro nobis ubsentibus, et pro nostris he redibus in chútate eorumdem Ducum Ensa vocata anno Domini MCCCXXXVII. in die Beati Diony- sii de nono iniuissent, et exinde littere, sub sigil- 1 is eorumdem, in quibus nomen nostrum, pro no bis et filiis ac heredibus nostris rati one dietae in- clusionis in dictum composicionem a principio in- scriptam, per ipsum Bohemie regem, et Duces Austriae exstitit, emanatae fuissent, et ad quas nos sigillum nostrum vsque inodo, consensu nostro diete compositioni non adhibito, adhuc, et vaque bue discordiis, et guerris inter nos, et ipsos Duces Austrie perdurantibus non apposuissemus. Iam primo nunc dictis discordiis et guerris omnimode et per omnia extirpatis de medio, et euulsis, su- pradicte compositioni fírmate, et vnioni perpetue iuxta continenciam dietarum litterarum nobis, fi liis nostris, et heredibus in easdem inclusis, in ci- uitate nostra Posoniensi plenum consensum prebui- mus, et assensum absque omni fraude et dolo, super sacrosaneta Dei Euangelia, et salutifere cru- cis ligno, corporali prestito iuramento, ac sigil lum nostrum, in earundem ratihabitionem, appo- nendum duximus ad easdem. Vt ergo inter ipsos Magnificos Principes Dominos Ioannem Bohemie
256
Regem, et Duces Austriae, ipsorumque filios, et heredes, a�? nos, et similiter nostros heredes, vt supra scribitur , huiusmodi concordie, vnionisque sempiterne fedus, ac vinculum perpetue firmitatis rcbur optineat, ac inuiolabiliter perseueret, teno- rem earundem literarum compositionalium nihil diminuendo , nihilue mutando presentibus insèr- tuni, apposicione uoetri sigilli fecimus communiri, in ratihabicionem omnium premissorum. Datum Posonii feria quinta proxima post Natiuitatem be- ate Virginis anno Domini MCCCXXXVII.
Ex archiuo Caesareo. Stcyerer 1. �? Pray Annal. Par. II. pag. 40.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusHungariae/40f303cc-758e-4589-a1fb-6a8866a51239/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success