Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CLII. , S. 325
Current repository:
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CLII. , S. 325

CLII.
Benedictus Episcopus, seruus seruorum Del, dilecto filio, Abbati monasterii Sanctae Mariae de Toplicza, Cisterciensis Ordinis, Zagrabiensis Di- oecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Di- lectorum filiorum Capituli ecclesiae Zagrabiensis, precibus inclinan , praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus ea, quae de bonis ipsius ec clesiae alienata inueneris illicite vel distracta , ad ius et proprietatem eiusdem ecclesiae legitime re- uocare procures. Contradictores per censuram ec clesiasticat» , appellatione postposita, compescen- do. Testes vero, qui fuerint nominati, si se gra tia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimo nium perhibere. Datum Auinione IV. nonas Mar- tfi, Pontificatus nostri anno TV. "
Apud Kercbelich H. E. Z. p. 26. Katona Tom. IX. pag. 146-7. Has litteras Pontificias cum Lectore Capi tuli Joannes, Archidiaconus de Guerche, scriptor Imius temporis, impetrauit.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CLII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/b736db99-6f1a-4a66-a64d-50586c9c48db/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success