Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CLV. , S. 330
Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CLV. , S. 330



CLV.
Magnifico Principi, Imperatori Imperatorum Omnium Tartarorum Illustri, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro. Celsitudinis tuae nuncios, ad nostram nunc praesentiam venien tes, vultu sereno, et laeta mente recepimus, eos- que fauorabiliter audiuimus, et benigne. Sane, quia tam ex iis, quae proposuerunt ipsi nuncii, co ram nobis, per fidelem Interpretem ad hoc adbi- bitum, intellecta, quam ex tenore Iitterarum tuae magnificentiae nobis exhibitarum per ipsos, perce- pimus et collegimus manifeste, quod tu ad sau- ctam romanam, Catholicam, et Apostolicam Eccle- siaim, nostro commissam regimini, et ad nos, qui licet immeriti, locum Dei tenemus in terris, de
327
uotionem magnam gerens, teque nostris humiliter orationibus recommendans , ob nostram, et eius- dem Ecclesiae reuerentiam , dilectos filios, nobiles viros, Fodin, Iouens, Chiansam, Chembogam, Vensy, loannem Tochoi, et Rubeum Pinzanum, Principes Alanorum, et alos Alanos Christicolas, in tuo degentes Imperio, Leneuolis fauoribus, et oportunis gratiis, pertractasti hactenus et pertra- ctas. Nos tam ex his, quam ex missione nuncio- rum ipsorum admodum nobis grata , tibi referen tes gratiarum vberes actiones , magnitudinem tuam hortamur, quatenus beneuolentiam et fauores hu- iusmodi erga praefatos Alanorum Principes, et alios Christicolas, in eodem imperio commorantes, con tinuare pro nostra, et Ecclesiae praedictae reue- rentia velit tua sublimitas et augere ; et vt Anti- stites, et religiosi Catholici et Christiani alii Eccle- sias, Basilicas, et oratoria, in quibus iuxta ritum et morem supra dictae Romanae Ecclesiae diuinae tandis peragantur ollicia, et offeratur pro delictis specialis populi hostia salutaris, per dictum Im perium habere libere, fundare, construere valeant et tenere; possitque vbique ibidem ab iisdem An- tbtitibus, religiosis et aliis christicolis, authorita- tem habentibus , super iis verbum Dei, et veritas fidei catholicae, sine qua nemo potest saluus fieri, praedicari ; placeat tuae magnitudini licentiam ela- giri. Nos autem pro te, tuaque salute, vt ille, qui omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat, sic ¡Ilustrare dignetur, suae charitatis ac gratiae 1 timine mentem tuam, quod cum co gnoscas veraciter, et lumen recipias fidei, per quam in praesenti abundanter replearis gratia et in futura aeterne beatitudinis assequaris praemium,
328
oramus, et orabimus humilitcr a�? deuote. Porro cum tua sublimitas afï'ectu sincero, sicut credimus, nobis amicitias otí'erens, et illas a nobis postulaus, petieris, quod tui ad nos, et nostri ad te nuncii semper iis destinentur, scire Mugnitudinem tuam volumus, quod haec nobis placibilia sunt et acce pta, et nuncios tuos, quandocunque ad nostrans- missi venerint, recipiemus fauorabiliter et lactan te r ; nostros vero Nuncios, seu legatos ad tuam praesentiam et partes illas mittere disponimus, qui te de nostra beneuolentia et aliis, quae tuae salu- tem animae respiciunt, plenius iuformabunt. Quae- sumus igitur, vt eosdem nuncios nostros, cum ad te venerint, placide suscipiàs, et sic patienter au- dias , vt benigne, quod spargenda in agro cordis tui viiae semina fructus producant vberes, quo rum dulcedinem tandem, conuumeratus inter re- demptos pretioso Christi sanguine, in coelesti de gustes patria, et eis aeternaliter satieris. Datum Auenione Idibus Iunii Anno IV.
-Wadding ad an. ]338. Eodem tenore scripsit etiam ad Principes Ainnurum.
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CLV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusHungariae/bfeaf7a8-5fb9-474e-97c6-1b2d94d46b67/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success