Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. VI. , S. 507
Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. VI. , S. 507


CAP. VI.
1 m • '■':_ • '1
■■■ ■■>
Dile&issimis fratribufi, universis episcopis catholicis per GalJias et Hispanias constitutis, Leo , Romae episcopus^ Quum in omnibus divinorum praeceptorum regulis exe-« quendis, sacerdotalem observantiam oporteat esse concor* dem, maxime nobis et principaliter providendum est, ne in Paschalis festi die vel ignorantia vel praesumtio peccatum diversitatis incurrat. Unde quia tempus sacratissimae solle\ mnitatis ita dispositos habet limites suos , ut salutare sacra- mentum nune citius, nunc tardius opOrteat celebrari * , non desinit apostolicae sedis solicitudo prospicere , ne de- votio ecclesiastiea aliquo turbetur incerto. Quum autem ni quibusdam adscriptionibus Patrum , futurum proxime Pa- scha Domini ab aliis in diem quintum decimum kalendas Majas, ab aliis in diem oclavum kalendas easdem inveni- retur adscriptum \ tantum me diversitas ista permovit, ut clementissimo principi Marciano curam de hac re animr mei panderem , ut praecipiente ipso, ab his qui habent hu- jus supputationis peritiam j diligentius illic discussa ratio- ne quaereretur , quo die possit veneranda sollemnitas rectius celebrari. Quo rescribente , octavo kalendas Majas. defLni- tus est dies. Quia ergo studio unitatis et pacis malui Orien*' talium definitioni acquiescere , quam in tantad festivitatis observantia dissidere, noverit fraternitas vestra, die viii.
Qqq* :„..-'. ka-'
a Constitutum quippe fuit in Syn. Nicsen., ut Pascha celebretur in Dominica die, itnmediate sequenti lun* 14. quas in aSquino&ium vernmn caderet t :Vekproxime illud consequeretur..
492- •' COLLECTIO MAXIMA
kalendas Majasaab omnibus. Resurre&ionem Dominicam celebrandam, et hoc ipsum per vos aliis fratribus esse in- timandum , ut Divinaj pacis consortio , sicut una Fide jun- gimur, ita una sollemnitate feriemur. Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. Data post consulatum Opilionis,, quinto kalendas Augustas.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. VI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/ConciliorumHispaniae/a389aada-57b3-45a0-9167-7df3a2059692/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success