Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, Nr. CAP. XLI. , S. 55
CAP. XLI.
Si generaliter obediendum omni fratri in tantum a Chri- Matth j. v. 41. sto praecipitur , ut non solum si angariati fuerimus passi-
. . bus
4o COLLECTTO MAXIMA
bus mille , obedientiae vota paremus , sed etiam gemino id caritatis officio peragamus , jam quomodo obediendum est Htbr. 13. *. 17. praeeminenti? Quibus Apostolus ita obedire praxepit , ne de inobedientia fratris videantur ullo modo contristari. Ac- cidit enim multoties , ut caussa salutis alicujus vel collatio- nis necessariae , evocati a Principe vel Metropolitano con- finitimi sacerdotes , venire differant, et diversis excusationi- bus agant, quibus implere, quae jubentur , omittant; hac de re nascitur et difficultas ordinibus, et contemtus ma- joribus.
Et ideo si quis episcoporum a Principe , vel Metropo- litano suo admonitus, designato sibi dierum rationabili ad veniendum spatio, sive pro festivitatibus summis, Pascha sci- licet, Pentecoste , et Nativitate Domini * celebrandis , sivc pro caussarum negotiis, seu pro Pontificibus consecrandis, vel pro quibuslibet ordinationibus Principis , excepta inevi- tabili necessitate infirmitatis, quae testibus possit compro- bari idoneis, ad constitutum diem venire distulerit, con- temtorum se noverit excommunicatione mul&ari \ si tamen exceptis supra taxatis capitulis, aut fluminum , aut aerum procellosa immensitas ad praefinitum diem aditum ei sub- duxerit properandi; quod tamen , et hoc ipsum convinci idoneis testibus oportebit. Hanc etiam et illi ex Pontifici- bus sententiam merebuntur excipere, qui exortos contra se clamores negotiorum, admoniti a Metropolitano , distu- lerint emendare atque compescere; aut si admoniti, ut ad judicium Prima; Sedis accedant, aut per se noluerint pro- perare , aut vades suos neglexerint legaliter informatos di- rigere. Eumdem vide in cap. 21. de Qbedient. jidelit. et obseq. Reg.
Sáenz de Aguirre: Collectio maxima Conciliorum Hispaniae, 1784 (Google data) CAP. XLI. , in: Monasterium.net, URL </mom/ConciliorumHispaniae/f35ec0ce-9b2c-4002-aeff-b15ca9256cbd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success