Monumenta Corbeiensia, Nr. 446, S. 615
W(ibaldo) venerabili sanctae Corbeiensis aecclesiae abbati, 1157 dilectissimo domino suo, H(einricus) Dei gratia Bawariae et Aug' Saxoniae dux devotum obsequium cum omni sincera dilectione.
Quod omnia, quae ad honoris vestri" augmentationem spe- ctant, equo ordine procedant, toto corde diligimus et optamus. De caetero, de curte vestra Papenheim, sicut nobis insinuastis, libentissime providebimus; et hanc curam castellanis nostris Dasenberg diligenter iniungemus. Quod autem domnus Widi- kinus coram nobis promisit1 et non persolvit, post reditum no- strum ab expeditione*, etsi non gratis, tamen in beneplacito vestro et nostro persolvet.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 446, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/0af48117-fee4-4c46-b9b0-3138f1342020/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success