Monumenta Corbeiensia, Nr. 217, S. 358
1150 Dominus meus1 ad curiam suam me vocavit, quasi mecum Ian' de negociis suis ordinaturus; set ego magis estimo, quod ipse vos et me Romam mittere intendat. Quod si ita est, scio vos nequaquam latere. Multa vero sunt, quae a legatione ista me excusant; precipue defectus fratrum, quibus dispensare habeo. Ego enim Hierosolima rediens, curtes omnes vacuas et quatuor meliores grandine" prorsus percussas inveni. Oportuit etiam me non solum debita 60 marcarum vicariis meis solvere, verum etiam a prima die reditus mei usque ad novas fruges omnia de meo fratribus necessaria providere. Hinc est, quod una die ab eis abesse nequeo. Aliud eque magnum vel maius, quod a via ista me deterret, quod dominus meus ea, que per fideles suos Romam mandat, non bene servat; et per minores personas le- gatio, effectu vel veritate carens, convenientius agi possit. Si autem labor iste nos vocat, et vestrae discretionis diiigentia ne- cessitatem et fructum non inanem prospexerit, quale vel quan- tum nobis viaticum asscribatur, sicut expedit, exigite; et ego pro consilio vestro, cui specialiter devinctus sum, supra vires meas voluntati domini mei me exponam. Ad haec, quam primum vobis facultas fuerit, rescribite. Inter haec autem, ne quas domno Coloniensi* litteras intercessorias ad domnum papam tribuat, cavete, ne homo prorsus inutilis et pernitiosus per eum stet vel cadat. Plurima, cum venero, dilectioni vestrae referre habeo, que litteris commendari nullatenus tutum duxi. Valeat in perpetuum vestrae dilectionis dulcedo.
a. grandine meliores c.
1. Conradus rex. 2. Arnoldo I archiepiscopo.
WIBALDI EPISTOLA 224. 343
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 217, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/c4b5b14e-e463-4431-ae68-f7fdb616071e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success