useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 167
Signature: 167

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
172. Wibaldus Malmundariensibus praecipit, ut Liebertum, rei monachicae desertorem, aversentur. (M. 156.) a. inridiam in litura manus ponterior scripsit. b. maledita cod. c. inter duo loca M litura manu alia.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 167, S. 307
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 167, S. 307

    Graphics: 
    x

    Frater W(ibaldus) Dei gratia Stabulensis aecclesiae servus 1149 dilectis in Christo fratribus et filiis Malmundariensibus monachis benedictionem et vitam usque in seculum.

    Venientem ad nos fratrem quondam nostrum Liebertum be- nigne, prout licuit, recepimus. Quem cum coram fratribus de" his, quibus nos et ecclesiam sepius offenderat, paterne satis pro tempore et re increpavissemus, iniunximus ei pro pena, si tamen pena dici possit, ut nobiscum apud Stabulaus more fraterno maneret, donec, inspecta eius .humilitate, quid agendum esset, Deo auctore videremus. Non solum non acquievit, set in furiam et in eam, qua arrepticii feruntur, vesaniam conversus, cultellos et arma, quibus se et nos interimeret, querere, desperationis verba ore sacrilego promere, symbolo, id est Credo in Deum, derogare et, quod numquam amplius Deum invocaret, seviens

    t. et c.

    19*

    292 WIBALDI EPISTOLA 172.

    1149 et se ipsum dilanians, dicere incepit. Huius igitur desperati ho- minis, et ante altare beati Remacli propter aecclesiam violandam se occidere attemptantis incendiumque monasterio minitantis, in- saniam non ferentes, fratres nostri nos, qui data sententia con- ventum exieramus, adierunt, nostrum super tam detestabili ho- mine consilium non sine dolore et lacrimis flagitantes. Nos, ca- ptato cum prioribus nostris consilio, facto tabulae sonitu1 quippe iam missa maior cantata erat, capitulum intravimus. Quesivi- mus ab eo, utrum post rebellionis eius acceptam iniuriam obe- diens nobis et sanctae regulae vellet esse. Cum persisteret di- cendo, se personam suam velle modis omnibus a nobis alienare, nos ei optionem proposuimus, ut aut iuxta monachorum instituta nobis obediret aut, deposito religionis habitu, a nobis et a mon- asterio suo, nunquam reversurus, recederet. Et hoc quidem fe- cimus secundum duritiam cordis eius, metuentes, ne forte in profundum desperationis et in suae necis appetitum mergeretur, malentes, eum utcunque vivere quam vitam inpenitenti animo finire. Ipse vero, nichil cunctatus set quasi gaudens, quippe quem nequam spiritus iam mente invaserat, abiecto monachili habitu, hylaris et ridens exivit, cum nos in maximo merore pro ipsius animae interitu dimitteret. Et nos quidem, de nostris peccatis iram Dei plurimum metuentes et nichil in hoc mundo temere iudicantes, pio tamen et catholico sensu nos intelligere credimus, quod ob blasphemiam, quam in Deum semper habuit, et ob invidiam" et maledictab atque probra, quibus sanctissimum confessorem Christi atque pontificem Remaclum insectatus est, et propter fraternum odium et semina scandali, quae interc duo loca, Stabulaus videlicet et Malmundarium, singulari caritatis glutino coniuncta, spargere non cessavit, in hanc mentis cecita- tem et pertinaciae laqueum prolapsus est; sicut de Iuda traditore legimus, qui, post venditum Dominum abiens, laqueo se suspendit. De quo universitati vestrae mandamus et in virtute sancti Spiritus

    a. inridiam in litura manus ponterior scripsit. b. maledita cod. c. inter duo loca M litura manu alia.

    1. i. e. tabula malleo pulsata.

    WTBALTJI EPISTOLAE 172. 173. 293

    per verbum sacrae obedientie precipimus, ut eum neque collo- 1149 quio neque consilio neque auxilio intus sive foris foveatis, sed ipsum tamquam Christianae communionis extorrem et totius obe- dientie ac religionis eversorem devitare ac persequi cum omni veritate et instantia studeatis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.