Monumenta Corbeiensia, Nr. 429, S. 595
F(ridericus) Dei gratia Romanorum imperator augustus di- 1156 lecto suo W(ichmanno) Magdebruggensi archiepiscopo gratiam dk.25 suam et omne bonum.
Serenissimi imperatores, nostri utique predecessores, divino edocti spiritu sanxerunt, ea, quae ad beatissimae iura spectant aecclesiae, tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam aecclesiam venerabiliter ab omnibus illibata custodiri, et ea potissimum, quae ab imperiali domo ad quodcunque religiosum collegium collata sunt, nulla vi aut dolo aut aliquo temerarii contractus nomine alienari. Horum utique rationabilibus inherere vestigiis, pietatis nostrae est propositum; et omnibus ecclesiis Dei, maxime,- que his, quae imperiali specialiter ditioni subesse noscuntur, iura et possessiones earum conservare, humanitatis nostrae est intentio. Unde, quoniam a pontifice almae nostrae urbis Romae iudicem te ordinatum esse cognovimus super negotio, quod inter venerabiles principes nostros, abbatem Corbeiensem et episcopum Osembru- gensem, actitatur super quibusdam decimis, a divae recordationis Luodewico imperatore augusto Corbeiensi aecclesiae collatis, sed postea nescio quo alienationis titulo ad episcopatum Osembrugen- sem translatis, prudentiam tuam exoratam esse volumus, ut, te- nore privilegiorum Corbeiensis aecclesiae diligenter considerato, debitum et optatum finem eidem causae imponas.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 429, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/b6777ed5-3889-4a7f-a9f6-4002aa14bb8e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success