Monumenta Corbeiensia, Nr. 330, S. 491
Inclito triumphatori ac serenissimo dominatori, glorioso ac 1151
sanctissimo imperatori Grecorum et Romaniae Manueli, excelso, Se^st1(
1. Ps. 83,11. 2. Non potest esse dubium, quin Wibaldus his verbis designet exemplum prius epistolae 340; v. supra p.469 n. a. 3. Rom. 14,5.
476 WIBALDI EPISTOLA 343.
1151 sublimi, Porphirogenito, Wiboldus Dei gratia duorum nobilium Sept 18 monasteriorum abbas, Stabulensis scilicet et Corbeiae, devotum et perpetuum in Domino famulatum et assiduas ad Deum orationes.
Largitori omnium bonorum Deo infinitas gratiarum actiones referimus, qui vestrae mansuetudini dignatus est inspirare, ut nostrae parvitati scribere1 et de vestrae voluntatis nutu signifi- care dignaremini. Facimus itaque, quod iussistis; et humilibus atque assiduis precibus Dei omnipotentis clementiam cum nobis commissis fratribus exorare studemus, ut tam vestrae celsitudini quam domino meo, fratri vestro, C(onrado) Romanorum impera- tori augusto sanitatem et incolomitatem et de inimicis victoriam conferre dignetur, et dilatet atque magnificet imperia vestra super omnia regna orbis terrarum, sicut priscis temporibus fuisse per historias veterum cognoscuntur. Hortamur etiam et continuis monitis suggerimus, ut precelsus et gloriosissimus imperator noster amiciciam et societatem vestram fideliter ac firmiter con- servet et omnia vestrae maiestati promissa sine ulla diminutione compleat. In quo proposito ipse felicissimus princeps cum magna mentis constantia perseverans, ordinat viriliter expeditionem suam ad partes Siciliae et Apuliae contra communem hostem utriusque Sept.15 imperii. Inde est, quod mediante preterito mense Septembre apud civitatem Herbipolim quosdam principes imperii sui evo- cavit; ubi etiam convenerunt Coloniensis archiepiscopus*, Bre- mensis archiepiscopus*, Halverstadensis episcopus*, Cicensis epi- scopus5, Bavenbergensis episcopus*, Mersburgensis episcopus7, Herbipolensis episcopus", Argentinensis episcopus", Wormaciensis episcopus10, Pragensis episcopus11 et legati diversorum episcopo- rum ac principum; et de laicis principibus convenerunt marchio de Witin1*, marchio de BrandeburchI*, palatinus comes de Bawaria", comes de Wincenburch15 in Saxonia, prefectus urbis Moguntiae1", prefectus urbis Herbipolis", prefectus urbis Bavenberch1*, et alii 1. V.ep.325 suprap.454. 2. Arnoldus II. 3. Hartwicus. 4. Udal- ricus. 5. Wichmannus. 6. Eberhardus. 7. Reinhardus. 8. Gebe- hardus. 9. Burchardus. 10. Conradus. 11. Daniel I. 12. Conradus. 13. Albertus. 14. Otto. 15. Herimannus. 16. Ludovicus. 17. Poppo. 18. Guichardus.
WIBALDI EPISTOLAE 343. 344. 477
multi comites, honorati et nobiles. Qui omnes cum magna volun- 1151 tatis hilaritate, fide data et iuramento prestito, promiserunt, quod Sept 15 ad eandem expeditionem cum omni virtute et potentia militiae suae venient et prosequentur. Nos quoque in eadem expedi- tione cum nostra militia domino nostro famulantes, sanctissimam faciem vestram et permaximi imperii vestri decorem videre Deo prestante merebimur. Munificentiae imperiali gratias referimus, quod benedictionem vestram nobis adhuc ignotis transmisistis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 330, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/0f6a3543-627a-4a7a-a726-f70ce22b6bb5/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success