Monumenta Corbeiensia, Nr. 430, S. 595
F(ridericus) Dei gratia Romanorum imperator augustus di- 1156 lecto suo W(ibaldo) venerabili Corbeiensi abbati gratiam suam et DePc!S25 omne bonum.
De statu nostrae prosperitatis te tanquam specialem nostrum
37*
580 WIBALDI EPISTOLAE 448. 449.
1156 gaudere non dubitantes, eruditionem tuam scire volumus, quod Det*35 nos, compositis in Burgundia magnifice nostris negotiis, ipsius favente clementia, qui dat salutem regibus1, prospero itinere ad Dcc. 35 partes Reni sumus reversi et natale Domini apud Spiram glo- riose celebravimus.
Curiam quoque in purificatione sanctae Mariae* pro bono pacis firmando apud Ulmam habituri sumus. Qua finita aptatis- que illius terrae negotiis, ad inferiores Reni partes accedere sta- tuimus, ut cornua superbiae eorum, qui manus suas in serenissi- mum imperium nostrum extendere ausi sunt, in brachio virtutis nostrae ita recidamus, ut filii et nepotes eorum exemplo patrum correcti discant imperio se non opponere, sed eius mandatis de- bito honore et reverentia subiacere. Ad quod celeriter peragen- dum te tanquam precordialem nostrum invitamus.
Quae in litteris tuis* a nostra serenitate expostulasti, pro commodo causae tuae fieri iussimus, ipsi Deo auctore iniuriam tuam debita severitate suo loco et tempore ulcisci cupientes.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 430, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/147d2ed5-0bc2-4ac0-bce0-7ab6462de4de/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success