Monumenta Corbeiensia, Nr. 72, S. 167
Henrico Leodiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Aecclesiasticorum bonorum pervasores quanta sint animad- versione plectendi, tuam prudentiam non credimus ignorare.
a. filii cvanuit in cod.
152 WD3ALDI EPISTOLAE 77. 78.
1148 Stabulensis autem ecclesiae fratrum ad nos querela pervenit, quod Eustachius parrochianus tuus eorum bona in predio Tur- nines violenter abstulerit et ab eorum infestatione nullatenus conquiescit. Macharius quoque de Suingeis et quidam alii in- cendiarii et raptores, coadiutores ipsius, eandem aecclesiam pre- dis et aliis modis vexare non pertimescunt. Quia vero precipiti audaciae raptorum spirituali gladio est fortius resistendum, pre- sentium tibi auctoritate mandamus, quatinus tam prefatum Eusta- chium quam alios raptores ablata reddere et de cetero ab eorum infestatione desistere districte coherceas. Quod si contemptores extiterint, infra quadraginta dies postquam presentia scripta susceperis, frustratoria dilatione remota, canonicam de ipsis iusticiam facias.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 72, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/11d88e27-6df5-4142-b8e8-f8590ce17522/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success