useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 257
Signature: 257

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
267. Wibaldus Stephanum S. Iacobi Leodiensis priorem hortatur, ut oblatam abbatiam suscipiat. (M. 193.) a. sic ex vobis correctum est in cod.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 257, S. 411
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 257, S. 411

    Graphics: 
    x

    Frater Wibaldus Dei gratia Stabulensis ecclesiae servus 1150 dilecto fratri et amico Stephano ecclesiae sancti Iacobi priori electo*, confortari in Domino.

    Letatus sum in his, quae dicta sunt tnihi: In domum Do- mini ibimus*. Audivimus frater et letati sumus, quod fratres tui, spirituali patre orbati, te in regimen et pastorem animarum suarum concordi et unanimi voto pariter elegerint. Set tu, sanctae humilitatis conscius, onus inpositum ferre detrectas. Pia quidem et christianae religionis plena intentio, quod elegisti abiectus esse in domo Dei tui magis, quam habitare in tabernaculis pec- catorum*. Tibi quidem frater utile, set propter alios non ne- cessarium; et sicut equitatis dictante iusticia ille repellendus est qui desiderat, sic canonicae rationis via ille cogendus est qui recusat. Age igitur frater divinae dispensationi gratias, quae et tibi humilitatis et temperantiae spiritum amministravit et te ad participium suae potestatis et nominis clementer vocavit. Accepimus enim spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater1. Abba pater: Deus; abbapater: homo canonice et

    a. sic ex vobis correctum est in cod.

    1. Ps. 88,33. 2. Stephanus III abbas S. Iacobi Leodiensis anno 1135 coenobium regere coepit, Stephanus IV anno 1150 (v. Annalos S. Ia- cobi Leod. 1135 et 1150 in Mon. Germ. SS. XVI. 640, 641). Quare haec epistola ad annum 1150 pertinere videtur. 3. Ps. 121,1. 4. Ps. 84,11. 5. Rom. 8,15.

    396 WIBALDI EPISTOLAE 267. 268.

    1150 regulariter in prelationem monasterii electus. Sequere nunc frater ducem regulam, iuxta quam te victurum professus es; et licet de viribus tuis pro humilitate desperes, tamen, de gratia Dei confisus, suscipias iubentis imperium et humerum supponas ad ferendum. Domini sunt cardines terrae1, hunc humiliat et hunc exaltat, ipse pauperem facit et ditat*, et erigit de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat1. Times maliciam temporum, abhorres sevitiam tyrannorum, ve- reris duriciam subditorum; sed spera in Domino et fac bonum". Et utinam aperiat tibi Deus spirituales oculos, ut videre possis, quod multo plures sunt nobiscum quam cum illis, et recordare illius, qui de Saulo fecit Paulum. Prebe igitur cor tuum sa- pientiae et tene vocantem gratiam, precibusque nostris et am- monitioni atque consilio efficaciter acquiescens, ale matrem tuam, quae te lactavit; genitricem rege, quae te educavit, servi, fer curam. Petro dicit Christus: Amas me? pasce oves meeu *. Si amas, pasce; si non pascis, non amas. Nemo te seducat inanibus verbis. Veritas non mentitur; probatio dilectionis ex- hibitio est operis. Nostram exiguam orationem, nostrum devo- tum auxilium, nostrum fidele servitium, ad solatium vocantis te ecclesiae, sinceritati tuae et promittimus et offerimus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.