Monumenta Corbeiensia, Nr. 327, S. 485
Dilectissimo in Christo patri suo E(ugenio) sanctae Ro- 1151 manae aecclesiae summo pontifici C(onradus) Dei gratia Roma- sept'is norum rex et semper augustus filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Coloniensis aecclesia, quae sui magnitudine ac decore omnes fere Germaniae et Galliae preminebat aecclesias, ad tantam ex pastorum suorum negligentia calamitatem deciderat, ut omni tam religione quam dignitate miserabiliter spoliata cerneretur. Deo igitur res humanas moderante et cuius vult miseranteb, sub- tractus est ab hac vita eiusdem aecclesiae antistes Arnoldus, cuius Apr. 3 tempore conquassata" plurimum et attritad fuerat. Et tunc fideles
a. Haec epistala ia cadice bis legitur 1. fol. 110 — 110«, 2. fol. 122 — 123. Et ia fol. 110 — llOu quidem habetur prior epistolae forma, a Wibaldo paullo post electum Arnoldum archiepiscopum scripta. Post diem autem 15 Sept. commutata et aucta epistola est, quemadmodum legitur in cndicis foL 122—123. b. miserente 1. c. sic ex con- quassante corr. in 1. d. atrita 2.
1. Heinricurn Leonem.
470 WIBALDI EPISTOLA 340.
1151 filii prefatae ecclesiae" clamaverunt ad Dominum cum tribula- Apr' rentur, ut de necessitatibus suis eriperet eos1. Quorum devotas preces Deus ex abdito misericordiae suae exaudiens, misit eis spiritum consolationis et unanimitatis, ut pari voto parique sen- tentia et consona omnium acclamatione eligerent sibi in patrem et pastorem animarum suarum et dominum Coloniensis urbis Arnoldum, eiusdem mb\sb maiorem prepositum, nostrae curiae cancellarium, pro eo quod eius scientia et honestate cum Dei adiutorio et vestra benedictione ac nostro presidio sperabant et pacem in terra revocari et latrocinia coherceri et reformari leges et honestari mores. Ipse autem ultra humilitatis et obedientiae regulas et" reclamabat et renitebatur, pro hocd quod ad tantas" et tam multiplices ruinas intus et foris resarciendas se infirmum et debilem arbitrabatur; et, sese mori malle vel in perpetuum exulare1, quam matrem suam se prelato ab improbis lacerari ac subverti*, protestabatur. Irruentibus itaque in eum tam clero quam honoratis et populo, tractus est in aecclesiam violenter; nec, more vel ordine suo renitens, intronizari potuit, dicensb, huius consilii et rei summam usque ad vestrae celsitudinis assensum et iussionem se1 velle differre. Accessimus* interim, nichil ad- huc de obitu antistitis illius audientesk, ad eas partes Lotharin- giae ad reprimendos motus bellicos et vindicandas latronum in- cursiones, qui totam episcopatus illius regionem rapinis et in- cendiis perturbaverant et inreparabilis metu vastationis cuncta m«. compleverant. Ingressi vero1 urbem Coloniensem — quae tota erat coronata gaudio spe et alacritate tam unanimis in tam excel- lentem personam electionis et nostro celeri inopinato"1 quasi di- vino nutu ad eandem rem confirmandam adventu — coegerunt nos electores religiosa quadam et humili violentia, a principali" aeccle- sia beati Petri principis apostolorum, in qua more regio sol- lempniter suscepti eramus, non discedere, donec electionem cano-
a. prefatae ecclesiae om. 2. b. aecclesiae 2. c. et om. 1. d. eo 1. e. tentas 2. f. exulari 2. g. substerni 1. h. decens 2. i. se om. 1. k. Descendcramus tunc 1 pro Acccssimus — audientes. l . ergo 1. m. inopi- nato — mitn om. 1. n. templo in quo 1 pro a principali — sollempniter.
1. Ps. 106, 6.
WIBALDI EPISTOLA 340. 471
nice et concorditer factam pro nostrae" dignitatis privilegio con- 1151 firmaremus et electum ad reformandam pacem et iusticias secu- lares faciendas proveheremus et adiuvaremus. Verum ille solito moreb contradicere persistebat, asserens, se nequaquam sufficere ad sanandas contritiones eorum; cum lacrimabili spectaculo tota Coloniensis aecclesia ad pedes eius prostrata iaceret, flens et supplicans, ut lapse et destitute" matri suae tamquam pius filius manum erectionisd accommodaret. Nos igitur de vestra bonitate et discretione', quam' plurimum in Domino diligimus, confisi, promisimus tam aecclesiae Coloniensi quam ipsi electos, quod apud sublimitatem vestram modis omnibus obtineremus, quatinus ipsa Coloniensis aecclesia tum in privilegiis suis antiquis, set neglectis at nunc per vestrae benedictionis largitatem renovandis et con- firmandis, roboraretur, tumb persona ipsius pristina dignitate iuxta formam predecessorum suorum honestaretur. Et adfuit divina pietas1, bonis principiis meliores augens successus; quo- niam ad ingressum eius, nostra cooperante clementia, et bel- lorum tuba conticuit et latronum grex, tante fortitudinis manu perterritus, in suae malitiae absconso delituit. Proinde sin- ceritatem vestram attente mandando ack monendo exoramus1, quatinus pro nostrae dilectionis ac peticionis intuitu eundem electum, ad vestrae mansuetudinis presentiam venientem, gra- tanter suscipiatis et, apostolicae benedictionis gratia consecratum, cum privilegiis suis renovatis™ et auctis celeriter ad nos remittatis.
ex cod. fol. 110'.
Cum enim ex of- ficio Coloniensis ecclesiae in Italico regno cancellarius existat et nobis in cisalpinis partibus tam ex magnitu-
ex cod. fol. 122'—123.
Nec patiamini eum" honus impositum a se reicere et ad pedes vestros sicut ipse intendit deponere; quia sanctitati vestrae pro certo significamus, per alium hoc tempore casum aecclesiae illius nequaquam posse resurgere; siquidem de statu universalis aecclesiae tanta vobis cura est, quantam esse non frustra spe-
a. regio more 1 pro pro nostrae — privilegio. b. studio 1. c. labenti et cor- ruenti 1. d. erectionis om. 1. e. et discretione om. 1. f. qua 2. g. sibi 1 pro ipsi electo. h. ipsa add. 2. i. clementia 1. k. mandando ac om. 1. 1. rogamus 1. m. renoTans 2, n. eo c.
472 WIBALDI EPISTOLAE 340. 341.
1151 dine sui principa- j ramus. Iste enim tanto semper se modera-
mine libravit, ut redderentur" Deo quae sunt Dei et cesari quae sunt cesaris; et propter obedientiam tam vestrae persone quam devo- tionem sanctae Romanae aecclesiae Christum et nos, contemptis et relictis omnibus, se- quens, medius quasi inter utrumque parietem, faciens utraque unum, nosb, etsi dissidere nec volumus vel debemus, ipse colligatos terciocka- ritatis funiculo nequaquam vacillare permittetd, set ad laudem et gloriam eius, qui supra so- lidam petram dignatus est fundare aecclesiam suam, sua sollicitudine ac providentia nostram integritatem conservabit. Pro hoc enim ad vestrae beatitudinis presentiam destinavimus W(ibaldum) abbatem Corbeiensem et magi- strum H(einricum) curiae nostrae notarium, viros utique prudentes et honestos et nobis in omni secreto ut nostis familiarissimos, ad hanc precipue causam iuxta nostrae voluntatis propositum promovendam et ad alia quedam aecclesiae et regni negocia vestrae discre- tioni perfectius intimanda. Quos pro nostrae dilectionis respectu ut benigne suscipiatis et in suis peticionibus cle- menter exauditos cum honore et gaudio celeriter ad nos re- mittatis, attente monendo rogamus.
Sept!^ tus quam ex diu- turna familiaritate oportunus et pro- futurus esse non dubitetur, tum sa- crosanctae matri nostrae Romanae ecclesiae tum im- perio nostro fa- vorabile et fru- ctuosum videtur, si persona idonea maioribus incre- mentis et maiori prerogativa per vos promoveatur.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 327, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/14c22467-06a2-4327-8cdb-a7df41ed2c7d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success