Monumenta Corbeiensia, Nr. 423, S. 589
Monumenta Corbeiensia, Nr. 423, S. 589


Adrianus episcopus servus servorum Dei venerabilibus fra- 1155
Iuu. 1
574 WIBALDI EPISTOLAE 440. 441.
1155 tribus" A(raoldo) Coloniensi archiepiscopo et Bavenbergensi epi- scopo1 et dilecto filio W(ibaldo) Corbeiensi abbati salutem et apo- stolicam benedictionem.
Quia Farfense monasterium ad ordinationem et dispositionem sedis apostolicae specialiter spectat, karissimum filium nostrum F(ridericum) illustrem Romanorum regem duximus exorandum, quatinus dilectum filium nostrum R(olandum) abbatem ipsius monasterii et monasterium ipsum pro beati Petri et nostra re- verentia diligat, et litteras benivolentiae suae ipsi transmittat, in quibus gratiam et bonam voluntatem suam eidem abbati osten- dat. Pro aliis etiam eidem gloriosissimo filio nostro in eisdem litteris preces porreximus, quae, si fuerint effectui mancipata, noscuntur ad utilitatem et reparationem ipsius monasterii procul dubio pertinere. Per presentia itaque vobis scripta mandamus, quatinus animum regis ad hoc inducatis, ut preces nostraeb, quas super hoc ei porreximus, per studium vestrum celeriter auctore Domino compleantur, et ita verbo et opere iam dicto monastsrio salubriter auxilii sui solatia subministret, ut nostras preces pre- dictus abbas et fratres eius sibi sentiant profuisse et benivolum et efficacem defensorem se habere cognoscant. Data Sutrii Kal. Iunii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 423, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/ddfd25c4-d2c9-47ba-9d77-5ecf7e079615/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success