Monumenta Corbeiensia, Nr. 125, S. 224
1148 Reverentissimo patri suo et domino W(ibaldo) venerabili Stabulensis aecclesiae abbati exiguus H., quicquid tanto ac tam dilecto patri humilis debet monachus et devotus filius.
Lectis, amantissime pater, sanctitatis vestrae monitis*, qui- bus meam impericiam instruere, desidiam redarguere, stulticiam reprehendere dignatus estis, multo repletus sum gaudio, quippe qui nihil me esse fateor, nisi quamdiu a vestra magnitudine di- ligi, foveri, sustentari mereor. Quia igitur parvas immo uullas aliquando vestris multis beneficiis recompensare potero vices, in hoc saltem meam circa vestram celsitudinem experiemini beni- volentiam, quod vobis, quamdiu superero, artis meae obsequio, etsi minus celeriter, devote tamen et infatigabiliter serviam. Aliud enim iu persona mea nescio, quod vestrae placeat celsi- tudini. De cetero iuxta admonitionis vestrae diligentiam, otii 1. tributo saginae porcorum imposito. 2. v. ep. 127 supra p. 205.
WIBALDI EPISTOLAE 132-134. 209
vitium pepuli, fabulis, si quando vacavi, iam non intersum, vaga- 1148 tionibus finem dedi. Et e contrario intendo scripturae, chorum frequento, scolae petitione fratrum sub magistro meo Heinrico deservio, qui nuper edificia infirmariae mirifice consummavit. Denique hoc solum restat, quod vestra presentia careo, qua habita, nihil mihi deesse arbitror, et ut ea cito perfruar, Dei omnipo- tentiam exoro. Melotam1 tum pro vestra dilectione tum pro sui utilitate non modicum diligo. Valeat paternitas vestra in Domino.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 125, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/1be1f84f-97f1-4320-ae0f-4c69e32ba8db/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success