Monumenta Corbeiensia, Nr. 435, S. 600
Monumenta Corbeiensia, Nr. 435, S. 600


1157 Reverendo domno W(ichmanno) sanctae Magetheburgensis ec- kn' clesiae archiepiscopo B(runo) Dei gratia Hildenesheimensis hu- milis minister devotas orationes in Domino et servitium.
Venerabilis frater noster Philippus Osenbrugensis episcopus vestram ex mandato domni papae ad negotium domni Corbeiensis abbatis aditurus presentiam, in ipso processu itineris magna nimis occupatus est egritudine. Prius quidem ob magnitudinem" infir- mitatis suae multas et graves passiones sustinuit, verum ex la- bore inchoati itineris eadem ipsius infirmitas vehementer augmen- tata fuit. Eodem itaque prefato venerabili fratre nostro iam dicto itinere ad nos in civitatem nostram descendente, tanta nobis ipsius egritudo innotuit, quod nullatenus processisse potuisset, nisi vitae suae conservationem omnimodis postponere vellet. Ve- stram itaque actenus nobis exibitam benivolentiam cum omni
a. m&gnitudinis c. 1. Philippus.
WTBALDI EPISTOLAE 453. 454. 585
diligentia deposcimus, quatinus ob hanc necessitatem prenominati 1157 domni P(hilippi) episcopi absentiam intuitu nostre peticionis et servitii pacienter sufferatis; atque personas honorabiles, presen- tium presentatores, legationem eius ad vestram prudentiam de- ferentes, misericorditer et in dilectione remittatis. Ipse etenim, divina gratia ab imminenti periculo ereptus, ubi et quando sibi vestra sublimitas significaverit, pro prenotato negotio absque ter- giversatione se vestro conspectui presentabit. Gratia Dei vo- biscum.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 435, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/8127e80c-04f9-4987-b213-db44b127322f/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success