useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 272
Signature: 272

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
282. Wibaldus Arnoldo praeposito Coloniensi et cancellario signi- Jicat, se tamen tot impensis toleratis legationem Romanam susceplurum esse. (M. 261.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 272, S. 425
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 272, S. 425

    Graphics: 
    x

    Carissimo domino et amico suo A(rnoldo) venerabili sanctae 1150 Coloniensis ecclesiae maiorib preposito regiae curiae cancellario ^sepun. frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catho- lica, se ipsum et sua universa.

    Sicut apud vestram celsitudinem ex parte deploravimus, satis dolendo miramur, utrum ex animo serenissimi augusti sit, an ex eorum, qui principem consilii locum apud ipsum tenent, suggestione fiat, quod divitiae nostrae tantae et tam amplae sibi videantur. Primo enim post reditum suum1 misit nobis Roge- 1149 rium de Ariana, ut ei vestes et arma pro suae dilectionis re- verentia preberemus; quod nos studiose facientes, non minorem quam viginti marcarum expensam fecimus. Deinde vocati veni- mus ad curiam Frankenevort nostra et vestra expensa non parva. Aug. 15

    a. sic rdd.; on contra omno.n maiestatem nostram offendentes? b. venerabili c.

    1. Hierosolyma.

    410 WIBALDI EPISTOLAE 282. 283.

    Dec. 24 Postmodum iussi vemmus Bavenberch m comitatu magno, et 1150 fuimus in curia 20" fere septimanis1; et licet a clementissimo Apr'20 principe liberaliter et honestissime detenti fuerimus, tamen nobis credite, quod in toto illo tempore, quo a Corbeia abfuimus, qua- draginta marcas argenti de nostro expendimus. Set dicitur, quod trecentas marcas, quas ei debebamus, nobis remiserit*. At secundum conventiones et pacta nostra nec ei illas trecentas debuimus; et plus quam ducentas persolvimus, ea necessitate, quod debitam et promissam iusticiam, sicut in conditionibus nostris fuit, ab ipso non accepimus. Preterea, karissime mi amice, non est nobis incognitum, quid alii fratres et coabbates nostri in regno serviant; et non solum nobis pares set etiam superiores sunt, qui portavimus pondus diei et estus*, quorum animam sepe pertransivit gladius*. Set missa istec faciamus. Non esset honestum domino nostro et ipsius imperio et nostrae parvitati, sib in tanta legatione exiliter appareremus. Set quia timemus, ne in hoc mandato a nobis non impleto aliqua indigna- tionis occasio queratur, malumus in asino utcunque transire, quam in huius mandati cessatione tantum tempus, in devotissimis ob- sequiis expensum, amittere. Et felices labores nostri, qui de impossibili offensam merentur, cum ecclesia nostra ex eis grande non susceperit emolumentum.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.