Monumenta Corbeiensia, Nr. 273, S. 426
1150 Carissimo domino et amico suo A(rnoldo) venerabili sanctae Coloniensis ecclesiae maiori preposito regiae curiae cancellario frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Miserunt ad nos communiter oppidani Aquenses, humiliter postulantes, ut indignationem, quam adversus MazelinunT, ma-
a. XX. c. b. si addidi. c. Mazel* c.
1. a die 24 Dec. 1149 ad diem 20 Apr. 1150 (v. ep. 251 supra p. 374) praeterierunt ipsae septimanae sedecim et dies sex. 2. Cf. ep. 222 supra p. 341. 3. Matth. 20,12. 4. Luc. 2, 35.
WIBALDI EPISTOLAE 283. 284. 411
rescalcum domni regis habetis, placare studeremus. Nos honorem 1150 vestrum plus diligentes, quam peticionibus eorum acquiescentes seu incommoditati captivi illius compatientes, monemus celsitu- dinem vestram, ut verba insulsa stolidi et temerarii hominis tantum pondus in corde vestro non habeant. Licet enim procax sit et insulsa verba proferat, tamen regnantis maiestas quo- dammodo offendi videtur in eo, quod captus in vinculis a proxi- mis vicinis tenetur. Unde rogamus mansuetudinem vestram, ut pro domini nostri regis honore et vestra clementissima bonitate, nostra quoque humili intercessione, misericordiae vestrae aurem precibus nostris inclinetis, et hominem, quod solo verbo pote- stis, a vinculis absolutum, liberum esse iubeatis. Tempus enim erit, quando oportunius de iniuria vobis ab ipso illata vindictam reposcere poteritis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 273, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/32899a14-873a-46a3-9d7d-e84d32b13a57/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success