Monumenta Corbeiensia, Nr. 363, S. 524
1152 A(rnoldus) Dei gratia si quid est sanctae Coloniensis aeccle- Apr' siae humilis minister H(einrico) eadem gratia venerabili Mindensi episcopo salutem et orationes in Domino.
Luctuosa quidem et omnino miserabilis querimonia de novo et infandissimo scelere ad nos et sanctam matrem nostram Co- loniensem aecclesiam perlata omnium mentes acerbissimo dolore
WIBALDI EPISTOLA 379. 509
turbavit, horrore terruit, compassione commovit. Rediit siquidem 1152 a Mindensi civitate ad Coloniensem urbem, ubi natus est, frater pr' Vorthlevius, vir utique, dum apud nos vixit, inculpatae vitae; qui in domo beati Petri, presente tota Coloniensi aecclesia et pluribus principibus, qui ad sollempnitatem regiae susceptionis1 convenerant, subito ad pedes nostros prostratus, horridas vulne- rum cicatrices et cavernas oculorum, ipsis orbatas oculis, mise- rabiliter premonstrans, gravem et a vestra utinam serenitate alienam querimoniam in vestram personam intendit; affirmans: quod vestro' instinctu et nutu, facta de ipso ad fideles vestros querimoniab, ab eisdem membris truncatus et, quod miserrimum in vita est, cecus factus sit. Quia vero in cathedra beati Petri licet indigni auctoritate tamen apostolicae preceptionis vim passi residemus, iusticiae lineis inherentes, habito conventu abbatum et omnium priorum Coloniensium, et coram eis iterata queri- monia, quae in vos prolata est, iudicio ecclesiae ad quadraginta dies post acceptas has nostras litteras, sicut ratio temporis ca- nonicas inducias diffinit, vestram nobis presentiam Coloniae ex- hiberi, ex apostolica auctoritate et nostra fraternitati vestrae mandamus. Et quia crudelis est, qui famam suam negligit*, quod Deus a vestra serenitate avertat, nichilominus mandamus, ut eos, quos prefatus V(orthlevius) huius tanti sacrilegii auctores astruit et quos post perpetratum facinus ad vos regressos et vobiscum in domo familiariter commoratos dicit, ad famam gloriae vestraec pro se responsuros Coloniam eadem die venire districte commoneatis. Novit enim vestra erudicio, quid in huiusmodi male- factores apostolica decreta sanxerint. Preterea eos, quos idem Vor(thlevius) testes invocat, quod eis presentibus minae vestrae in eum et querimonia ad eos, qui ipsum excecaverunt, prolatae sint, et duos fratres, quos de traditione notavit, modis omnibus vobiscum petimus nobis exhiberi, ut etd factorum et dictorum
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 363, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/268945ac-c635-4c74-a0e0-85302b1b8368/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success