Monumenta Corbeiensia, Nr. 15, S. 114
1143 Celestinus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Ad(alberoni) episcopo et dilectis filiis clero et populo Leodiensi salutem et apostolicam benedictionem.
Gratum nobis est, quia iuxta apostolum alter alterius onera portantes1 dilectum filium nostrum Wiboldum Stabulensem ab-
a. liceat excidisse videtur. b. Hanc epistolam a Martenio in Coll. //.117 editam repetii.
1. Galat. 6, 2.
WIBALDI EPISTOLAE 18. 19. 99
batem, sicut ipso referente didicimus, et commissum sibi mona- 1143
Dec 2£
sterium contra infestatores suos adiuvatis, et in eos tamquam in sacrilegos debitae animadversionis sententiam promulgastis. Nos itaque, quorum praecipue interest male acta corrigere et bene gesta firmare, excommunicationis sententiam canonice in eos promulgatam auctoritate apostolica confirmamus et ratam manere censemus. De aliis vero, quiioarias1, maiorias* et villi- cationes nec non et beneficia, quae a Poppone secundo abbate acceperunt, cuius alienationes et distractiones regum iudicio cas- satae sunt, contra voluntatem abbatis retinent et necdum eidem sententiae subiacent, vobis mandamus, quatinus eos easdem ad- ministrationes et bona in manu abbatis libere dimittere districte commoneatis. Quod si contemtores extiterint, anathematis eos vincnlo innodetis. Tu vero, frater episcope, Henricum de Rupe similiter commoneas, ut domum Erheberti* fratris iam dicti ab- batis, quam infra treuguam, in diebus videlicet sacrae passionis, destruxit, et ea, quae de bonis abbatiae abstulit, cum integritate restituat. Quod si infra 40 dies post tuam commonitionem ad- implere neglexerit, canonicam in eum sententiam proferas; et nec iste nec alii, de quibus supra dictum est, absolvantur, donec eidem abbati digne satisfaciant. De presbyteris vero de Longia et Wellin et aliis, qui praefatis excommunicatis, sicut accepimus, communicare praesumunt, iustitiam faciatis. Data Lateranis 5 Kalend. Ianuarii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 15, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/283d361f-0967-4b30-b832-0b6852ed3da0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success