useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 253
Signature: 253

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
263. Wibaldus Hemrico episcopo Mindensi rescribit, se eius of- fensionem in animo non habuisse. (M. 245.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 253, S. 406
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 253, S. 406

    Graphics: 
    x

    1150 Domno H(einrico) venerabili Mindensi episcopo W(ibaldus) Dei gratia Corbeiensis abbas, magni consilii angelum.

    Ex litterarum vestrarum tenore cognovimus, quod offensa sit vestra sublimitas ex litteris nostris, quas proxime ad vos direxeramus; quae duriores et asperiores vestrae intelligentiae visae sunt, quam mediocritatem nostram scribere convenisset et

    a. serviamus c. b. indigeritis c. c. popocistis c. d. nobis c.

    WIBALDI EPISTOLAE 263. 264. 391

    vestram celsitudinem accipere decuisset. Quod erudicio vestra 1150 sciat eo consilio factum esse, ut, quoniam humiliter et pacifice multociens vobis super eodem negotio scripseramus et nec ser- monem pacificum nec pacis effectum receperamus, certa tandem esset vestra prudentia, quod iudicem nos adire necessitas cogeret extrema. Absit enim a nostrae lmmilitatis proposito, ut ponti- ficalem excellentiam, maxime in persona monasticae religionis, quoquam temerario" vel contumaci elogio impetere presumamus. Verum quoniam eedem litterae vestrae nichil certi, nichil finitivi super causa nostra continebant, nos quoque, sicut nichil deter- minati, ita nichil novi vestrae magnitudini potuimus rescribere; cum vobis et aecclesiae vestrae viva voce tam per nos quam per honestos et magnos et plurimos intercessores frequenter et instanter obtulissemus, quicquid ad satisfactionem persuadere humilitas, quicquid ad correctionem poterat dictare iusticia. De quibus omnibus si aliquod capitulum eligere et nobis significare vobis complacuiSset, sicut in offerendo fuimus devoti, ita in ex- hibendo essemus parati. Et hoc erudicio vestra indubitanter potuit advertere, quod in verbo et promisso nostro nulla latens erat tergiversatio, cum electorum iudicum, a quibus apellare non licet, sentenciam subire vellemus, domini videlicet et patris nostri Patherburnensis episcopi nec non reverendi Monasteriensis epi- scopi atque dilectissimi nostri Osnebrugensis episcopi. Diem vero colloquii, quae interposita erat, nullatenus osservare possu- mus; quia, cum absque misericordiab a vobis recesserimus, de causa nostra apud quasdam magnas personas agere tempore in- dicti colloquii disposuimus. Quod ideo a nostris mediatoribus scienter ordinatum fuit, non ut observaremus " , set ne a vobis indecenter et tamquam hostiliter recederemus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.