Monumenta Corbeiensia, Nr. 195, S. 333
Frater Wibaldus Dei gratia id, quod est in aecclesia catho- 1149 lica, dilecto fratri et amico suo Iohanni et universo Fritheselensis ecclesiae conventui exiguas orationes et devotum servitium.
Memor esse debet dilectio tua, qualiter nos multum reni- tentes et amarissime flentes ad suscipiendum regimen Corbeiensis abbatiae instantissima persuasione compulisti; et post susceptio- nem, antequam panem cum Corbeiensibus gustaremus, studiosis- simo consilio nos induxisti, ut pro optinendis aecclesiis de Ka-
a. sic est in cod. corruptus locus.
1. Fredesloh inter Corbeiam et Nordhcim. 2. Corbeiam ex Stabu- lensi monasterio; ubi die 7 Sept. 1149 Wibaldum fuisse intelligimus ex ep. 201 infra p. 319 et 320.
318 WIBALDI EPISTOLA 200.
1149 minata et de Visbick et de Hilduardenhusen laborem et impen-
ct Nov»
sam assumeremus. Presentasti etiam nobis tunc litteras amici nostri comitis Heremanni, quae, ut hoc ipsum faceremus, in- tente ammonebant. Te igitur omnium consiliorum" tam in curia domni regis quam etiam domi principe et auctore, simulque an- nitentibus cum maximo favore Corbeiensibus, sententiae vestrae cessimus contra iudicium animi nostri; quippe qui rem tam ar- duam tam difficilem tam presumptuosam aggredi formidabamus, non ignari nec inexperti, quanta impedimenta, quantae muta- tiones talibus rebus possent aceidere. Et credimus, quod zelum Dei habueris et in hoc opere promovendo pronus ac vehemens fueris non solum pro delenda enormitate mulierum, quae ibi habitabant, set etiam pro augmento Corbeiensis ecclesiae. Verum in quantas miserias, in quantas vexationes animi et corporis, in quanta rerum nostrarum detrimenta per hoc consilium inci- derimus, non solum tua intelligentia, quae rebus propinqua est, set etiam tota regni Theutonici universitas clamore super nos famosissimo cognovit. Et nunc, quoniam ad curiam domini nostri regis transire et nostra etiam negotia agere intendis, fidei ac bonitati tuae intenta devotione committimus, ut sic agas, quemadmodum decet virum religiosum et honestum, quatinus nobis noxia cuncta, Deo prestante, submoveas et ad omnia nobis profutura diligentiam adhibeas. Nos de gratia et misericordia domni regis absque ullo dubitationis scrupulo confidimus, et ab Aug. ipso in curia sua Frankenevort cum magno honore habiti et cum magna hilaritate dimissi fuimus, iussi venire ad curiam, quae futura est Aquisgrani iu proxima nativitate Domini1, ut ibi de obtinenda aecclesia de Visbick mandatum ipsius accipia- mus. Caeterum, frater karissime, nos laborem illum nequa- quam assumere volumus, quia et thesauri ecclesiae nostrae ex- hausti sunt et tam Mindensis episcopus* quam omnes clerici* nobis in hoc amarissime contradicunt. Hoc quoque benignitati tuae, sicut de te confidimus, intimatum atque iniunctum esse
a. nostrorum excidisse videtur.
1. 1149 Dec. 25. Cf. ep. 191 p. 301. 2. Heinricus. 3. Mindenses.
WIBALDI EPISTOLAE 200. 201. 319
volumus, ut, rediens Deo prosperante ad nos1, nulli mortalium de 1149 causa nostra, nisi nobis, quidquam' patefacias. Quod propterea prudentiam tuam ammonere putavimus, quod illa impudentissima de Giseka* rumorem in populo sparsit, se id, quod fecit", aucto- ritate et iussu domni regis fecisse; quod nullus honestorum cre- dere debet. Perduces vero tecum presentium latorem, qui fami- liaribus nostris de curia scripta nostra* perferat, et ad nos, quecunque inveneris, fideliter referat.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 195, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/28a62d92-bc22-4aee-bd3f-dbb8130088ba/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success