Monumenta Corbeiensia, Nr. 12, S. 112
1137 Reverendo patri R(aynaldo)* sancti Casinensis coenobii ve-
it Nov 14
nerabili abbati* frater Guibaldus Dei gratia Stabulensis ecclesiae servus benedictionem et vitam usque in seculum.
Electum vosb communi fratrum coniventia et in ecclesia Casinensi regulariter ordinatum audientes, gaudio gavisi sumus; quippe qui, licet officio eidem ecclesiae administrare desierimus, affectu tamen et sollicitudine non alteratum animum gerimus. Eapropter vos in nomine Domini per praesentia scripta ab obe- dientia, quam nobis promisistis, omnino absolvimus, et qui vobis aliquando indigne praefuimus, vestri subditi et servi et esse et dici non erubescimus. Commendamus autem vestrae caritati
a. V. supra p 95 n. a. b. nos cd. Angelas de ftucc.
1. Otto. 2. Hetruriensi, deiecto abbate Casioensi. 3. Colemen- tano. 4. circ. 14 Nov. 1137 abbati Casinensi electo, cum „iam duode- cim dies a Guibaldi recessu transiissent." Petr. diac. Chron. Cas. L. IV. c. 128 1.1.
WIBALDI EPISTOLAE 15. 16. 97
carissimum nostrum domnum decanum O(ttonem) et reliquos 1137 fratres nostros et homines de Sancto Petro, qui fideliter nobis- P0st cum in tribulatione nostra perseveraverunt. Remittimus vobis anulum unum et sigillum quondam nostrum, per quae plenam refutationem de abbatia Casinensi facientes, numquam tamen consilium et auxilium nostrum eidem ecclesiae subtrahemus. Valete, et nuntium nostrum per vos transeuntem pro nostra caritate bene habetote et, si per vos redierit, litteris rerum vestrarum statum nobis significate.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 12, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2933bfe0-9c03-4917-971a-0729d677fcc3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success