Monumenta Corbeiensia, Nr. 377, S. 539
Monumenta Corbeiensia, Nr. 377, S. 539


Patri eximio ac Deo dignissimo Corbeiensi abbati domino 1152 W(ibaldo) speciales eius filiae in loco, qui dicitur Ostermere, a lippitudine Liae ad speciositatem Rachelis profitiendo transire.
Quanta sublimitatis vestrae amplitudinem deceat laudum magnificentia", si litteris assignare conemur, pro nostri sensus parvitate deficimus. Vestri tamen memoriam, nobis dulcissimam, super altare incensi orationum nostrarum iugiter ignis adolebit: et ut paternae dignationi vestrae, quam nobis licet indignis hactenus in omnibus negociis nostris pie exhibuistis, superha- bundans remunerator occurrat et serenitatis vestrae audientiam pauperum suorum querelis Christus indulgeat. Proinde, pater sanctissime, ad vos tamquam ad fontem misericordiae sitienterb exestuans nostra tendit oratio, ut causas negocii nostri, prout Spiritus sanctus pectori vestro dictaverit, plenarie discutiendo terminetis. Notum ergo facimus nobilitati vestrae, immo la- crimabiliter conquerimur mellifluae paternitati vestrae, quia mini- steriales vestri vehementer nos infestant pro decima, quam, divina nobis annuente clementia, vestra concessit providentia, ac infringere et adnichilare, quae vestra auctoritate et consilio sta- bilita sunt, volunt et omnimodis auferre conantur, nisi a vestra dignitate commoneantur. Hanc igitur, domine reverentissime, tam ineffabilis doloris iniuriam vestraeque personae, quia ipse in causa fuistis, contumeliam per nos effugere non valemus, nisi vestra compassione fretae fuerimus. Quapropter, 6 pium sola- men miseriarum nostrarum, 6 spes nostra post Dominum, licet corpore absentes, spiritu tamen presentes, toto cordis ac mentis
a. magnificentia c. b. scienter cod.
1. Richildim, filiam Wladislai II ducis Poloniae et Agnetis sororis germanae Conradi III regis. 2. Alfonso II, rege Castiliae.
524 WTBALDI EPISTOLAE 392. 393.
1152 affectu ad sinum paternae miserationis vestrae confugimus, pe- dibus sanctitatis vestrae humiliter provolutae, suppliciter et con- tritione spiritus nostri clementiam vestram obsecrantes, quatinus causa Dei et domini nostri archiepiscopi, qui nos clementiae vestrae perintime commendavit, litteras vestras ad episcopum Patherburnensem1 dirigatis eumque rogetis, ut sua auctoritate confirmet, ne nos ulterius infestent, et quae iure possidemus, inconvulsa permaneant. Valete. Patrem nostrum karissimum sanctitati vestrae perintime commendamus, et ut ei in omnibus angustiis suis condescendatis, obnixe rogamus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 377, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/4b246e98-0227-45a8-a46e-7adfda4b32dd/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success