useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 32
Signature: 32

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
34. Conradus rex Eugenio III papae Wibaldum abbatem Cor- beiensem commendat, cui collata coenobia Kaminatense et Visbicense asseri vult. (M. 13.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 32, S. 128
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 32, S. 128

    Graphics: 
    x

    1147 Dilectissimo in Christo patri suo E(ugenio) sanctae Romanae M&rt' aecclesiae summo pontifici C(onradus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus filialem per omnia dilectionem et debi- tam in Domino reverentiam.

    Sanctitati vestrae notum esse volumus, quod post deposi- tionem Heinrici Corbeiensis quondam abbatis, qui eidem aec- clesiae nimis inutilis fuit, fratres predicti monasterii elegerunt 1. Ioh.3, 8. 2. Apr. 18. 3.1120—1149.

    WIBALDI EPISTOLA 84. 113

    sibi in abbatem quendam Heinricum, eiusdem ecclesiae prepo- 1147 situm. Quo non longo post tempore defuncto, tota Corbeiensis aecclesia, spirituali patre orbata, pari voto et unanimi consensu elegit sibi in patrem et pastorem animarum Wiboldum Stabu- lensem abbatem, quatinus per ipsius industriam et nostrum ad- iutorium nobilis illa ecclesia, quae plurimum a sua magnitudine per neglegentiam precedentium abbatum deciderat, Dei preeunte misericordia aliquatenus reformaretur. Et quoniam predictus fidelis noster Stabulensis abbas, cum hec de ipso fierent, non solum absens set etiam longe remotus erat, nos eum auctoritate regia diu renitentem ac reclamantem evocavimus, et ad peticio- nem totius aecclesiae Corbeiensis onus, ad quod vocabatur, omnino invitum subire coe_gimus, quatinus in Corbeiensi monasterio et divini cultus religio per ipsum reformetur et debitum regni ser- vicium ad defensionem sanctae Dei ecclesiae exinde paratius et auctius exhibeatur. Erant in propinquo duae abbatiolae femi- narum, quae nullum regno et nobis vel in milicia vel in alio servicio prebebant supplementum; quae loca" adeo inordinata et confusa erant, ut de conversatione et moribus habitantium me- lius sit silere quam loqui. Multiplici ergo exhortatione vestra super talibus locis corrigendis diu admoniti, contulimus ad aec- clesiam Corbeiensem iure proprietario eadem duo loca, videlicet Keminade et Visbike, ut et divina religio inibi reformetur et Corbeiensis abbatia in temporibus huius abbatis honore et divi- ciis per nos augeatur. Super quo sinceritatem vestram, de qua plurimum confidimus, attente monendo rogamus, ut quod eidem abbati et Corbeiensi monasterio de duabus prefatis cellis legitima donatione per precepti paginam confirmavimus, vos vestri privi- legii scripto roborare non abnuatis, et abbati in suis oportunita- tibus benignam exauditionis aurem inclinetis. Dignum siquidem est, ut quos nos in gratia nostra clementiore vinculo recipimus, vos propicia benivolentia dilectionis ulnis amplectamini, et quos vosb e' converso fovere et protegere disponitis, nos contra omnes incursus defensare' studeamus et honorare condigne debeamus.

    a. loca addidi. b. vos addidi. c. dofesare c. Jafr. Bibliotheca I. 8

    114 WIBALDI EPISTOLAE 35. 36.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.