Monumenta Corbeiensia, Nr. 127, S. 225
B(ernardus) Dei gratia Hildenesheimensis dispensator humilis 1148
c. Oct.
a. dignnm c.
1. ursum melem, Dachs.
Jxwwi, Bibliotheca I. 14
210 WIBALDI EPISTOLAE 134. 135.
1148 dilectis fratribus Corbeiensibus, ire de virtute in virtutem, donec
e' 'videant Deum deorum in Syon.
Sicut in detrimento gregis sancti religiosorum mentibus gravis oritur mestitudo, sic in recollectione dispersorum leticia generatur et gratiarum actio. Frater igitur H(einricus) quondam loci huius abbas, modo vero iudicio Domini depressus, ad vos redire desiderans, nostra intercessione apud vos commendari flagitat, ut et ipsi fraterna compassione nostrae dilectionis re- spectu eum recipiatis et domni abbatis affectum, pietatis media- tores, illi concilietis. Si quem vero vestrum fortasse sua qualibet culpa in aliquo contristaverit, et ipse pro posse satisfaciet et vestra caritas, eius quam passus est calamitati compatiens, pie remittet. Valeant itaque apud fraternitatis vestrae dilectionem pie- tatis et iusticiae preces, ut, quod per nos optinere nititur, effectu desiderato consequatur. Deus pacis sanctificet vos per omnia.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 127, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/125e14aa-8d1b-444a-978d-2d34b9839261/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success