Monumenta Corbeiensia, Nr. 214, S. 354
1150 Reverendo in Christo patri suo et domino W(ibaldo) Sta- Iln' bulensis atque Corbeiensis aecclesiae venerabili abbati frater R(obertus) Stabulensis aecclesiae decanus et humilis eiusdem loci congregatio filialem dilectionem et debitam subiectionem.
Cum de salutis vestrae valitudine incertos nos faciat nun- tiorum vestrorum ad nos raritas, nichil est, pater karissime, quod in nostris causis aut solatium aut iocunditatem nobis con- ferre valeat. Inde est quod, aliquando nostri memores Deo pro nostris oppressionibus placationis hostiam et precum sacrificia offe- rentes", ibi semper vestri memoriam habeamus, ubi ascendentes et descendentes angeli omnipotenti Patri vota uniuscuiusque re- presentant et munera. Per hoc enim et aspera plana fieri et montes et colles credimus humiliari. Ceterum, pater, de nostrarum
a. offerentes addidi.
1. monasterii Schinna, dioec. Mindensis.
WIBALDI EPISTOLAE 220. 221. 339
rerum statu et aecclesiae vestrae habitudine aliqua vobis scribere 1150
Ian.
supersedimus, cum in proximo, id est circa purificationem beatae Mariae1, et adventus domni regis ad partes Lotharingiae et vester ad nos reditus expectetur. Interim autem benignitatis vestrae mansuetudini humiliter significamus, quod propter karitatis uni- tatem et gratiam, quam ad Corbeiensem habemus aecclesiam, venientem ad nos fratrem nostrum L., Corbeiensis aecclesiae filium, debita compassione collegimus et aliquanto tempore no- biscum detinuimus; cui etsi minus impendimus, quam eius po- poscerit necessitas, tamen fraterne, ipsi contulimus, quod pati potuit rerum nostrarum exiguitas. Et quoniam, orationis voto completo, ad locum professionis suae, ad aecclesiam quae eum nutrivit et aluit, redire disposuit, sanctitatis vestrae pietatem attente exoramus, quatinus peticionis nostrae interventu et omnium nostrum pro eo humili satisfactione ita omnem prete- riti temporis noxam remittatis, ut absque gravioris penae sen- tencia fratrum suorum collegio eum pie restituatis. Sufficit namque ei, pater karissime, ad omnium excessuum suorum ve- niam hiemis gravis asperitas et viae longioris non parva diffi- cultas. Quare iterum atque iterum supplicamus, ut ad miseri- cordiam et requiem ei valeat nostrae peticionis intercessio.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 214, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2cf46a7c-50e6-4de6-9f1f-199948858ffc/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success