useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 252
Signature: 252

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
262. Heinricus episcopus Mindensis Wibaldo respondet. Eius op- probria depellit minasque negligit. (M. 244.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 252, S. 405
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 252, S. 405

    Graphics: 
    x

    H(einricus) Dei gratia Mindensis episcopus W(ibaldo) Cor- 1150 beiensi abbati, tam pietatis quam scientiae repleri spiritu.

    Rescribimus fraternitati vestraeb, urgente karitate quae omnia suffert, non terrore minarum, quas austerius quam deceat intentatis. Confidimus enim in ecclesia Romana vel in curia regis, innocenti preiudicium non fieri, ledentem pocius quam pacientem sentencia iudiciaria multari. Nos, a vobis lesi, dici- mur vos lesisse, cum Deus mihi testis sit, nunquam me, nun- quam meorum aliquem mea voluntate seu consilio vel auxilio vobis" nocuisse, set tantum de iniuriis nobis illatis fraternam satisfactionem expetivisse. Corbeiensem aecclesiam, quae me et educavit et erudivit, neque prorsus despexi neque indiscrete tractavi, set veneror et venerabor; iniuriarum nostrarum solum- modo satisfactionem, sicut expetivi, expeto. Quod vobis per prepositum Adelbertum, per sacerdotem Heinricum in sermone mandavi, complessem et opere, si satisfactionem, quae nostris fidelibus immo et quibusdam vestris plenaria videretur, optulis- setis. Consilium nostrum et verbum de causa canonica non in ore laicorum posuimus, set pacis componendae gratia clericorum ac laicorum fidelium, sicut et vos, usi sumus consitio. Violentis et sacrilegis res aecclesiae diripientibus nec communicavi nec communico; quos etiam, si manifestos cognovero, ut inimicos Dei devito. Filii pacis sumus; pacem vobis optulimus ore, pacem

    a. nostras excidisu videtur. b. vestrae om. cod. c. tos c.

    390 WIBALDI EPISTOLAE 262. 263.

    1150 servamus" in corde; pacem quesivimus, pacem quaerimus. Nullo vos gravamine gravavimus; unde nec appellatione indiguistis. Qua si indigueritisb, non verentes appellasse poteratis, tanto quippe armatorum cunio stipatus, ut non facile cederetis etiam prepo- tenti. Verum nec armatura pro defensione appellationis indi- guistis; quia, licet hoc vos dicatis, non solent nostri districtis gladiis de appellationibus, quae ad domnum papam fiunt, iudi- care. Laici duces verbi nostri nec sunt nec fuerunt; nec inimici vestri iudices extiterunt, presertim cum nullum ibi fuerit exhi- bitum iudicium, set tantum de pace componenda consilium ha- bitum. Nostri homines, nostri parrochiani, vobis ad nos tendenti- bus, si personae vestrae, si rebus vestris nocere voluerunt, testor Deum, quia penitus ignoravi. Conductum nostrum, sicut poposci- stis % transmisi; et quia ea die terminari causa non potuit, omnibus ad sua remeare volentibus, quos tardior hora protraxerat prefixa die secundum placitum utriusque partis, qua item ad pacem com- ponendam conveniremus, cum conductu nostro in pace vos dimisi. Iniurias et dampna nec voluimus nec mandavimus vobis inferri. Videat Deus et iudicet. Pacientiam vestram, quam pretenditis, omnino non experti sumus, set iniurias; immo veteribus novas addidistis, quas quilibet in textu scripti vestri poterit legere et audire. Pro eo, quod quasi parturientem loqui vos minamini, par- cat vobisd Deus et obstruat os loquentium iniqua. Certissime no- veritis, nullius maiestatis audientiam, nullius dignitatis presentiam me reformidare, quia testis est mihi Deus, me simpliciter ambulare.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.